Latin
COLLECTIO GENUINORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 108
Unproofread scanNot analysed yet
De literis, quae sequuntur, scriptis a Judaeis Hierosolymitanis ad Judaeos in Aegypto habitantes, ut sacram communionem secum servarent, cum inter apocryphos S. Scripturae libros 2 Maccab. C. Lintegro &II, 1–13 habeantur, &addita dissertatione nihil aliud agat Antor, quam ut genuinas illas esse probet, plura afferre opus non est. Dum autem in haec argumenta inquirit, in varias Judaeorum sectas incidit, quarum originem ut plenius excuteret, prolixa dissertatione probat, antiquam Magorum in Media ac Persia sectam, quae rejecta crassa illa paganorum idololatria atque cultu imaginum &idolorum, Solem tamen, ignem, aliaque elementa religioso venerabatur cultu, ex captivitate ac dispersione decem tribuum in illis regionibus ortam fuisse, verbo, mixtam fuisse sectae. hujus doctrinam ex antiqua Sabiorum ac crassa idololatria, &vera decem tribuum religione. Probare imprimis suscipit, Zerdustum, horum legislatorem, non Darii Hystaspis, sed Artaxerxis Mnemonis temporibus vixisse, ejusque religionem cum Judaica eandem fuisse, licet circumcisionem, ab Abrahamo olim institutam, haud acceperit. Notatu imprimis digna sunt, quae de occasione, qua dictus Zerdustus igni templa consecraverit, quorum praecipuum in Bactria exstructum erat, ubi se ipsum Pontificem summum instituerat, commentatur. Natam enim superstitionem hanc arbitratur ex portentosa illa accensione ignis super altari Domini in templo Hierosolymitano, ejusque restauratione, cujus mentio in laudatis modo Judaeorum ad fratres in Aegypto literis occurrit. Sequuntur inde excerpta ex Enochi libro, atque Testamentum XII Patriarcharum posteris traditum; quorum utrumque genuinum foetum esse, atque inter sacros apocryphos &arcanos libros olim locum habuisse, pluribus argumentis contendit. Sub finem denique varia librorum fragmenta occurrunt, quos ceu spurios dudum Ecclesia damnavit, additis passim prolixioribus Whistoni animadversionibus illustrata. CAMIL.