Latin
COLLECTIO GENUINORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 107
Unproofread scanNot analysed yet
Externa inde argumenta, ut vocat Autor, pro adstruenda hujus libri autoritate exponit, ad quae testimonia antiquorum imaxime resert. Non enim modo cum aliis S. Scripturae libris canenicis a LXX viris in linguam Graecam conversus fuit, sed ipse Christus saepe sensum, aut dictionem libri hujus innuit, imino loca quaedam diserte inde adducit. Ut veritatem dictorum indubio persuadeat Autor, per aliquot libri hujus folia duabus sigillatim columnis textum S. Scripturae, &quae in Esrae hoc libro cum eo conspirantia invenit, exhibet. Pergit inde ad Patrum Ecclesiae testimonia, quorum ingentem numerum, eundo per omnia post Christum natum secula, adducit, qui vel disertis verbis libri hujus autoritatem confirmant, vel rebus in eodem occurrentibus uti haud dubitant. Uberius quoque exponit rationes, quibus persuasus, non eandem autoritatem capitibus XV &XVI ac reliquis hujus libri partibus tribuat, cum &in Arabico codice desiderentur, &stylus pariter ac materia demonstrent, illa ab alio potius quam ab Esra conscripta fuisse. Ipsius autem Efrae hujus scripta tanti facit, ut vaticinia ejus exacte completa fuisse, productis speciminibus evincere laboret. Inde ad Salomonis Psalterium transit, praemisso Psalmo Davidis CLI, quem, postquam Goliathum superaverat; scripserit. Equidem nihil certi adhuc de hoc Psalmo definire andet, cum revera in codicibus Hebraeis omittatur, licet in Graecis, &Alexandrino &Romano, inveniatur, unde in dubio autoritatem ejus, donec certiora invenerit argumenta, relinquit. Salomonis Plalmos XVIII. Celeb. Autori reperire licuit, fateturque omnino plures eorum periisse, cujus jacturae suspicionem imprimis nonnulla Lactantii loca faciant. Autor quidem horum Psalmorum Nostro non magnus ille Rex Judaeorum perhibetur, sed Salomon quidam, qui post captivitatem Persicam 36 circiter Artaxerxigi xis Mnemonis anno Hierosolymas restituerat, atque divinum inter Judaeos cultum restauraverat. Hos igitur in sacrorum librorum, nec tamen canonicorum numerum refert. Apocryphos esse fatetur, sed nomen hoc libris in Ecclesia olim non dedecori, sed honori potius fuisse, contendit. Pergit inde ad Maccabaeorum librum III, addens nonnulla de fragmentis libri II.