Latin
ADMONITIONES AMICAE ET MODESIAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 11
Unproofread scanNot analysed yet
Sed multa tamen loca supersunt, quae majorem aliquam diligentiam &acriorem limam desiderent. E. g. in C. III. 14. epistolae Jacobi adhuc omnes libri, quos equidem viderim, ita leguntur interpuncti: εἰ δὲ ζηλον πικρὸν ἔχετε καὶ ἐρίθειαν ἐν τῇ καρδίᾳ ὑμῶν, μὴ κατακαυχάσθε καὶ ψέυδεσθε κατὰ τῆς ἀληθείας. Quae lectio si maneat; Jacobi sententia haec fuisse videatur, ut suos tantummodo moneat, aegritudine animi ad detrimentum veritatis non esse abutendum. Ita verò fit, ut aegritudinem illam pene approbare ac tueri videatur. Id quod a doctoris Christiani persona alienissimum esse, facile omnes perspicimus. Verum si nos audias: nihil existet talis vitii, ne suspicio quidem vitii ullius. Nos enim Jacobo restituimus interrogationem, qua is summo judicio usus est. Quid enim sapientius dici queat ad redarguendam pravitatem hominum eorum qui temere sibi sapientes videntur, quam si ita scriθάς· τισσοὸς καὶ ἐπιστήμῶν ἐν ὅμεν, δεινά τὰ ἐκ τῆς καλης ἀνα ἔρρφης τὰ ἐργα ἀντον εἰ πράότητι σεφί ει δὲ ζηλον πικρὸν σχετε καὶ ἐρίθειαν ἐν τῇ καρδία ὕμων, μὴ κατακαυχάσθε καὶ ψίν: τέσθε κατὰ τῆς ἀληθείας. Si quis, est inter vos sapiens &intelligent ipsa morum honestate cum mansuetudine declaret supientiae instituta. Si nos vero amare invideatis &in animo certandi studia foveatis: nonne animosi estis adversus veritatem, &mentiminis? Ecce jam apertum est primum, Jacobum reprehendere invidiam seu aemulationem, &acerbitatem studiorum quamvis. Deinde, falso ei sapientem videri illum qui animo suo aemulationem occultam habeat. Tum, hominem, saleni adversus veritatem audere &turpiter gloriari. Quid autem usquam est, quod persona discipuli Christi dignius dicas, quam hujusmodi praecepta? Nihil hic tortuosi est: nihil interpreti molestiam creat. In veteri contra &communi lectione solertia summa interpreti est adhibenda, ut Jacobi dicta in commodiorem sensentiam torqueantur.