Latin
ADMONITIONES AMICAE ET MODESIAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 15
Unproofread scanNot analysed yet
III. Non autem genera modo interpunctionum permutanda sunt interdum: sed eaedem interpunctiones saepe commodiore in sede reponendae. Locus Pauli Gal. III, 10 ita est adhuc interpunctus: Τ οὖν ὁ νόμος; τῶν παραβάσεὼν χάριν προσετέθη, ἄχρις ου ἕλθι τὸ σπέρμα κ. τλ. Haec interpunctio non est ab homine Graece docto profecta, neque Graecis nota. Nam i ,est formula instantis &urgentis. Ergo a reliqua oratione recte sejungitur; ut vis &vehementia dispulationis rite appareat. Vis autem illa infringitur coacervandis verbis plurimis. Id quod Stoici disputatores intelligebant, idcirco confortulis quibusdam ac minutis conclusiunculis efficere conabantur quod cupiebant. Sed afferamus exempla Graecorum scriptorum, unde ratio &vis harum particularum eluceat. Alciphron lib. I. ep. 36 pag. 162. Τὶ οὖν; οὐ ποτήρια ἐστιν ἐπὶ τῆς ἀκίας ὑμῖν; μὴ χρυσία τῆς μητρὸς; μὴ δάνεία τοῦ πάτρὸς κομιουμένοις; Quid ergo? nulla vobis domi pocula quae afferatis? nulla matris aurea ornamenta? nullae patris pecuniae mutuae? Plato Alcibiad. I. pag. 29 C. Ti οὖν; εἰ ὅτι μάλιστα ἕτερα μὲν τὰ δίκαια τυγχάνει ἔντα, ἕτερα δὲ τὰ συμφέροντα &c. Quid igitur? si alia quam maxime sunt justa; alia utilia: non tu rursus putas se haec scire quae hominibus sunt conducibilia? Idem alibi: Ti δὴ οὖν, ἔφηλω Σώκρατες, οὐ πάντας ἐρᾶν φάμεν; Quid igitur, inquit, o Socrates: non omnes amare dicimus? Similiter Aelianus XII. 31 pag. 114. Τὶ δὲ οὐκ ἐκεῖνα τῆς ἔλλησι τρυφῆς ἀπόδειξις; Quid autem? nonne ista Graecorum luxuriam ostendunt? Latini hanc Graecorum loquendi consuetudinem imitati sunt saepe, &easdem interpungendi rationes tenuerunt. IV. Praesertim parentheses crebrius inculcandae sunt, ne scriptores sacri inepte loqui videantur, quum revera loquantur sapientissime. Ita nec vis particulae &elegantissime positae nec tota oratio intelligetur plane i Cor. VIII. 1. 2. 3. 4: nisi ita disjungas quae adhuc conjuncta leguntur: Περὶ δὲ τῶν εἰδωλοθύτων οιδαμεν ⟨ὅτι πάντες γνῶσιν ἔχομεν. ἡ γνῶσις φυσίοῖ, ἡ δὲ ἀγάπη δικεδομεῖ. Ἐν δέ τις δοκεῖ ἐιδέναι τὸ οὐδέπω οὐδὲν ἔγνωκε καθῶν 13 XIXXXCTA ERUDITORUM M θῶς δεῖ γνῶναι. ἐν δὲ τις ἀγαπὰ τὸ Θὲὸν, οὗτος ἔγνωσται ὑπ δυτου.