Latin
JO. GOTTL. HEINECCII, ICTI, CONSII
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 118-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sectione Ggg 4is IV ubi de Enunciationibus disputatur, post varias istarum species referuntur termini Mathematicorum, qui propositiones, quae im mediate ex definitione fluunt, si theoreticae sint, axiomata; sin practicae, postulata; quae ex plurium definitionum comparatione nascuntur, si theoreticae sint, theoremata; sin practicae, problemata; &denique eas, quae ex axiomate, postulato, theoremate &problemate sequuntur, corollaria vel consectaria; quod vero propositionem aliquam illustrat, id scholion vocant. Quum ex una propositione plures elici possint, illud sit vel conversione, vel oppositione, de quibus rite instituendis accuratae leges eadem Sect. suppenditantur; vel denique Sectione V Syllogismo: cujus doctrina perspicue admodum traditur, &certis superstructa fundamentis, in quibus ista quoque est regula, suspecta aliis visa, quaecunque eadem sint uni tertio, eadem esse inter se, paucis praeterea &adaequatis generalioribus specialioribusque regulis exornata, exquisitis illustratus exemplis. Longum nimis esset, reliqua Capita aeque multis verbis excerpta exhibere. De Morali Philosophia pauca quaedam addere liceat. Cap. II Sect. II Temperamentorum varietas non modo ex dissimilibus sanguinis partibus, phlegmate, oleo, sale &terra, ut plerumque sit, sed ex pulsu quoque vasisque non iisdem derivatur. Fibrae tenuiores &admodum tensae, angustiora vasa, pulsus celerior &vehementior, &copiosior materia oleaginosa vel sulphurea, temperamentum constituunt Cholericum: fibrae duriores, vasa capacia, pulsus magnus sed tardior, materia terrestris, Melancholicum: fibrae nec laxae nimis nec strictae, vasa mediocria, pulsus mediocris, particulae salinae, Sanguineum: fibrae denique spongiosae &laxae, vasa tenuiora, pulsus parum vehemens, sanguis phlegmate inundatus, Phlegmaticum efficiunt temperamentum. Fibrarum quoque qualitati tribuitur temperamenti mutatio; unde sit, ut in pueris phlegmaticum, in juventure sanguineum, in viris cholericum, &in senibus melancholicum prae reliquis sese exserat. Cap. III Sect. II, qua de summo bono agitur, ideam hujus sequentia suppeditant axiomata, esse illud debere possibile omnibus obtentu; mentem praecipue conservare ac perficere, voluntatem quoque perficere, nihil supra se habere, &constans atque perpetuum esse Egregatae, ita est, n MENSIS SEPTEMBRIS A. MDCCXXIX. 419 esse debere: ut pro summo bono habendum non sit, in quod omaia illa attributa essentialia non cadant. Ad examen hinc revocantur Cyrenaici, voluptatem corporis; Epicurus, voluptatem animi &indolentiam pro summo bono liabentes. Neque vero divitiae, honores, scientiae, sanitas, libertas, virtus, hoc nomen merentur.