Latin
JO. GOTTL. HEINECCII, ICTI, CONSII
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 119
Unproofread scanNot analysed yet
Tum argumento a necessario &contingenti colligitur, esse eus necessarium, quod non ab alio &reliquorum omnium causa sit, hoc est, Deum: cujus essentia &attributis cognitis, non potest s non pro summo illo bono a nobis reputari. Sect. III de effectibus summi hujus boni generatim notandum est, jucundum, honestum &utile a vero bono nunquam posse sepatari. Summum igitur bonum effectum itidem habet jucundum, summam animi tranquillitatem; honestum, virtutem, quae per se non nisi una est, &in diverso respectu diversa sortitur nomina; ac denique utilem, amicitiam bonorum cum bonis. Cap. III Sect. I cognitio sui ipsius commendatur tanquam medium summo bono potiundi; qua homo se suumque statum vel compatate cum reliquis animantibus vel absolute debet considerare. Quomodo haec consideratio ad summum bonum appetendum impellat, Sect. II monstratur: non potest enim non, suam miseriam ac contra summi boni praestantiam summamque felicitatem inde pendentem contemplatus, quum voluntas per se a malo ad bonum tendat, ad summum bonum ferri. Denique quomodo Philosophia atque moralis haec doctrina ad Theologiam nos ducat, eleganter atque perspicus sub finem libri ostenditur. DESCRIPTIO COMPARATA MUSCULOrum corporis humani &quadrupedis. Autore JAC. DOUGLASS, D. M. Versio Latina. Lugd. Batav. apud Gerard. Potuliet, 1729. 8. ταν Plag. 14. COnslat inter omnes Anatomicos, Jac. Douglasium omnium