Latin
16.5 to 16.8
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 16.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Contra ubi compulata &in unium comma conjecta sunt ea quae rectius disjungantur: ibi saltem spatio insigniore segreganda scienter putemus, quae casu &temere aggregata fueriat, Vid. Ephes. II DE CIVINONI MILI IX. Loca parallelam ab eruditis annotata video vel verba consimilia spectare, vel sententias easdem, saltem inter se cognatas. Alterum genus ab altero secernendum esse signo quodam videtur, propter commoditatem lectoris. Utraque singulis versibus quos declarant, interserenda potius videantur, quam margini allinenda, ne qua vel confusio exoriatur vel diligens &curiosa inquisitio requiratur. X. Leusdenius vocabulis rarioribus signa quaedam apposuit. Ego praestantioribus considerandum relinquo, an signa quaedam ad marginem eorum versuum adjicienda sint, qui citra vel opinionem quandam, vel historiam, vel consuetudinem veterum intelligi non possunt, ut discentes magis magisque admoneantur difficultatis, quae lectores minus doctos circumvallat, &ipsi, ad circumspicienda doctrinarum subsidia magis &mature acuantur, XI. Si hujusmodi signa, necessaria videantur: tum nihil addubitationis supererit, quin idem pene jus sibi vindicent loca ea quae vel vocabula, vel locutiones honestioribus scriptoribus Graecis ignotas &indignas, Hebraeis unis familiares atque unice relinquendas, aut alio etiam nomine odiosas &reprehensas continent. Nam quis scriptores saeri a multis multas ob causas insamati &insia plebem, vel si clementius agerentur, in plebis elassem detrusi sunt: operae pretium facturus videtur, qui loca ea ipsa annotet; quo discentes diligentius ad ea honestanda incumbant inter legendum veteres scriptores probatiores. Nam nihili penè est, quod non autoritate nobilioris cujusdam scriptoris Graeci condecorati queat, quamvis a quibusdam reprehensum sit &insamatum Non longe abierimus. Crebra occursant exempla locutionum inique accusatarum. Ita improbata est quibusdam formula dicendi 2 Potr. II. 14: Οφθαλμοὺς ἔχοντες μεστοὺς μεικαλίδος. Maluerant μειχείας. Sed ita dictum Petri vim &gratiam omnem perdidisset. Adulteris enim non adulterium, sed adultera semper versatur ante oculos. Si quis in Asia fult, &ex Asia in patriam redux semper ante oculos habeat Asiam: cur non dici possit Asiae plenos oculos habere? Ecce locum Platonis Petrino illi consimilem. In Convivio pag. 324, B: Οὐ δι ποῦ με, inquit, ἕτῳ Θεάτρος μέστὸν ἡ γῇ, ὥστε καὶ ἀγνοεῖν, ὅτι τοῦν ἔχοιτι ἐλέγον ἔμφρονες πολλῶν· ἀφρόνων φοβερώτερον.