Latin
16.1 to 16.4
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 16.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
)Περὶ τῆς βρώσεως δυν τῶν εἰδωλεθύτων ὄίδαμεν, ὅτι ουδὲν ἔιδωλον ἐν κόσμω &c. Ex hac sejunctione penitus perspicitur, primum Paulum leniter &dissimulanter pungere arrogantiam Corinthiorum, qui scientiae &sapientiae laudem sibi quoquo modo fribuebant, quum tamen longe ab ea laude abessent. Deinde falsae scientiae insignia demonstrare. Denique amoris tantopere semper ab ipso praedicati commendationem hic quoque cordi habere. Verum, ex vulgari lectione, Paulus se Corinthiorum rationibus admiscere videtur &sibi ipse etiam correctionem scientiae praescribere. Quod longe secus est. Illud igitur unum hic restat probandum, particulam οὖν parenthesibus subjici. Id quod vel unus Platonis locus demonstrabit Dialog. de Philosoph. princip. Καγὼ (καθήμὴν γὰρ παρὰ τὸν ἐραστὴν τοῦ ἑτέρου ἀυτοῖν] κινήσας οὖν αὗτον τῷ ἀγκῶνι ἡρόμην. Et ego Cassidebam enim amatori alterius eorum) cubito igitur fodiens cum adaerebam &c. Sed larga parentheseon in Novo Testamento seges est, &nostra praesertim aetate curatius exquisita. Nec dubitamus, quin ea res plus quotidie utilitatis allatura sit bonarum literarum studiosis. καὶ ἐν τῇ καὶ τὰ στι τινὶ 2 τὸ τοῦ V. In Latinis libris illud literarum genus quod vulgo a currendo nomen habet, sermones alieros à propriis Scriptoris verbis belle &cum lectoris commodo discernit. Idem artificium si ad Graecas Evangelistarum narrationes alienorum sermonum, itemque ad objectiones Pauli, &similia alia transferatur, valde videtur fore conducibile. VI. Si item superiori singularum paginarum margini, praeter nomen libri &numerum capitis, etiam praecipua momenta rerum pauculis verbis adscribantur; memoriae lectorum &quaerendarum quarumque rerum facilitati consuli putemus. VII. Quum una eademque sententia in plures versus (ut vulgo dicuntur) distracta est, &intelligentia sententiae praepediri vel etiam periclitari videtur: tum nihil quidem de pristino numerandi more immutari velimus, sed numeros tamen in eum locum rejici, ubi cohaerentiae sermonis nihil officiant. Potior enim sententiae Spiritus divini, quam numeri temere inculcati ratio esse debat. Vid. Ephes. I. 20. 21. VIII.