Latin
CHRISTOLOGIA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 17-2
Unproofread scanNot analysed yet
A. Christologiam antediluvianam Supplem. T. VIII p. 330' racensuimus &laudavimus, haud aegre recensendam quoque suscipimus Noachicam ejus &Abrahamicam Christologiam, eodem cupide functuri munere, ubi prodierit, quam in Praefatione promittit, Christologia Isaaci &Jacobi. Constat id, quod in manibus habemus, Opus duodecim Dissertationibus, quarum prima de sacrificio Noachi ex arca egressi agit, locumque Genes. VIII, ig- 22 luculenter illustrat. Totus scilicet hic locus accurate &perspicue pertractatur, collatis aliorum cum priscorum, tum recentiorum Theologorum, imo &Judaeorum, commentationibus. Speciatim contra Vossium Seniorem &Episcopium pugnat, agi hoc loco de peccato originali. Arripit etiam occasionem docendi, mundum olim per ignem non annihilatum, sed purgatum &perfectum iri. Postremo loco ex eo concludit, Noachum sacrificando respexisse Messiam, quod sine hac relatione Deo non fuisset gratum illud sacrificium. Ac hîc ipse est totius hujus operis finis, ut ostendatur, Christum in Ecclesia Patriarcharum fuisse unicum salutaris fidei objectum, atque adeo promissionum Patriarchis factarum implementum unicum ac plenissiinium mum esse Christum. Dissert. I illustrat GexesIX, 8. 17. Ceterum cum &hunc locum, &ceteres, qui sequuntur in hoc Opere, eodem; quo primum, modo pertractet Cl.