Latin
CHRISTOLOGIA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 18
Unproofread scanNot analysed yet
Autor, nostrum erit, ea tantum excerpere e singulis Dissertationibus, quae non pertinent, ad sententias Theologorum omnium communes. In hac igitur Dissertatione §. XII contendit duce Philosophia, jam ante diluvium exstitisse iridem, dissentientiumque diluere studet objectiones. lis etiam respondet, qui objiciunt, nullam hic injici mentionem Messiae, quod tamen fieri oporteat in foedere gratiae. Putat scilicet §. XIX, ipsum Messiam hic verba facere, idque ex eo confirmari, quod in visionibus propheticis, Ezech. I. 26, &Apoc. IV, 3 &XI, 1, Messias repraesentetur ornatus iride; eamque menifestam esse censet relationem ad hoc Dei cum Noacho foedus. Diss. III prophetiam Noachi, Genes. IX, 25, 26, 27, contemplatur Max. Reverendus Autor. Primo loco hic occurrit quaestio, cur non Chamus, qui peccavit, sed filius ejus Canaan, subjiciatur maledictioni. Rejectis aliorum responsionibus, ipse §. VIII censet, maledictionem hanc utique ad Chamum ipsum spectare primario &praecipue, sed, cum Deus peccata parentum ultione prosequatur ad posteros extenta, ut ita augeatur parentum illorum poena, hic nominatione Canaanis significari, meledictionis hujus violentiam maximè conspicuam fore in certa posterorum ejus parte, id est, in gente Cananaea. Observari etiam vult, Mosem de industria hic commemorare maledictionem Canaanis, ut scilicet ita calcar adderet Israelitis ad invadendas propediem Cananaeorum terras. Quid hoc loco non significet, cum mira fit interpretum dissensio, Noster §. XXXVII existimat, dilatandi &alliciendi notionem oportere conjungi, ut dicatur, laphetum esse primum dilatandum, hoc est, a Semo localifer &consequenter etiam spiritualiter abiturum, postea vero rursus illiciendum in commune domicilium. Diss. IV ad Abrahamieam Christologiam delatus, quae Genes. XII. 1. 2. 3. &Hebr. XI. memorantur de vocatione Abrahami &ejus obedientia fidei, studiosissime illustrat. Prima statim verba: in 7, vade tibi, quae olim cum Glassio exposuerat per pleonasmum nihil emphaseos NES G, ignere aeterea terrae quae esse rerum est de caeterea terra MENSIS JANUARII: A. MDCCXXIX.