Latin
CHRISTOLOGIA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 19
Unproofread scanNot analysed yet
19 seos habentem, nunc, nullam videlicet putans voculam in S. τὶ δον, τι Scriptura abundare, hoc modo interpretatur: Vade in tuum commodum. Sequentia haec verba: Esto benedictio, hunc in modum exponit: eris, Abrahame, quasi compendium quoddam omuigenarum benedictionum, simulque exemplar eris benedictionis, juxta quod eadem benedictio continget omnibus Abrahami vestigia fidei prementibus, imo eris causa benedictionis aliis, non quidem immediate per te, sed per magnum illud semen e lumbis suis proditurum, hoc est, per Christum. Copiosius vero illustrat illa verba: In te benedicentur omnes familiae terrae, eorumque gravem errorem coarguit, qui nihil hic vident praeter terrenas benedictiones, ad nucleum horum verborum, hoc est, Christum, haud penetrantes. Differt. V illustrat verba Auto-p246–278. ris Epistolae ad Hebraeos, cap. XI, 9 &10 scribentis, Abrahamum per fidem habitasse in tabernaculis, atque exspectasse civitatem fundamenta habentem. Singula hujus loci verba diligenter pertractat, recordatusque, Grotium &Clericum per civitatem illam fundamenta habentem capere Hierosolymam terrenam, utrumque notat acri &gravi apostrophe, atque erudite docet, coelestem illam Hierosolymam innui, magnoque versari in errore Socinianos, Abrahamo ac ceteris Patribus omnem vitae alterius cognitionem atque exspectationem denegantes. Dissert. VI insigni illi loco, Genes. XV, 1–6, ingenii doctrinaeque suae faculam adhibet. Ac diutius quidem haeret circa illa Dei verba: Ego clypeus sum tibi &merces magna, quibus primo omnis malorum metis Abrahamo excutitur, deinde spes omnis boni ei confirmatur. Rursus hic contendit, spem vitae aeternae his verbis augeri in animo viri sanctissimi, ac tenuius ista verba interpretatos castigat. Quando deinceps Abrahamus Eliezerem vocat pum 2. demus suae, hoc nomine ex sententia Nostri discribitur procurator &dispensator, ceteris servis praepositus, &domus totius curan gerens. Longior est in explicatione horum verborum: Deus hoc imputavit Abrahamo justitiam, reprehensisque Clerici Vitri. ga, phrasin illam exponentibus de bono Deoque placenti opere, communem Theologorum sententiam propugnat accurate &luculenter. Dissert. VII disputat de nomine &N, quod Deo tribuitur Genes.