Latin
EROLIORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 193-2
Unproofread scanNot analysed yet
Am dudum Germania nostra Italiae invidit Ughellum, Galliisque Sammarthanos, quorum sacri labores orbi literato adeo placuerunt, ut eruditi nostri jam dudum Germaniam sacram cupide optarint, avideque expectarint. Horum nemo majori flagravit cupiditate quam Jo. Bened. Gentilotus, Bibliothecae Augustae olim praefectus, Episcopus postea Tridentinus destinatus, ac mox inde fatis functus. Multis quippe &precibus &consiliis R. P. Marcum Hunficium eo adduxit, ut tantae molis opus in se susciperet, sacrosque conscriberet Germaniae fastos. Difficilem operam multum juvavit locupletissima Vindobonensis Bibliotheca, quae Nostro, laudato Gentiloto favente, &rarissima MSS. dedit, &rerum antiquarum eximia monumenta. Nec eo mortuo, conatibus his defuit periliustris Jo. Bapt. de Garelli, Archiater, Consiliarius &Bibliothecarius Caesareus. Quo factum est, ut nunc prima operis Pars prodiret, qua Laureacensis atque Patavionsis sedis historia continetur. Aliam quidem propositi rationem conceperat olim Hanficius, Trevirensisque ecclesiae fata, quod