Latin
EROLIORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 194
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. I. II. III. quod ducem haberet Browerum, maximam partem conscripserat: quum, suasu Jo. Bapt. Sollerii, ut argumentum, seligeret, de quo absolutum &plenum opus nondum extaret, consilium natum Talis erat historia Laureacensis: nam, Bruschio &Hundio exceptis, qui tamen catalogos potius quam historiam condiderunt, operam in ea posuit nemo. Salisburgensis ecclesia longe quidem superat Laureacensem fama gloriaque, haec vero illam antiquitate, quae &ipsi Pataviensi dedit primordia. Quam feliciter Laureacensem ecclesiam descripserit Autor noster, paucis referre, è re nostra fore putamus.