Latin
197.5 to 197.6
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 197.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sequebatur Theodorus II, sub quo ecclesia Bojorum a Gregorio in novos Episcopatus &Archiepiscopatus divisa est, quibus rebus ipse A. 727 immortuus est; successorem nactus Vivilonem, cujus sub auspiciis sedes Laureacensis Patavium translata legitur. Quare &P. Hansizius ad historiam Episcopatus Pataviensis progreditur, urbeque descripta, seriem omnium Antistitum exhibet. Quam quo minus per singula referamus, prohibet instituti nostri ratio. Historia, quam recensuimus, Laureacensis lectores satis superque docebit, labores Hansizii doctos non modo, sed assiduos quoque esse atque elegantes. Res Laureacensium, temporum injuria pene deletas, ab oblivione vindicat, chronologiam frequenter emendat, Bruschii Hundiique rationes saepius sub examen vocat &candide satis notat. Veritatem sectatur, quantum sacra, quibus addictus est, permittunt; nec dissimulat, se aliquanto timidiorem fuisse in recensendis Episcoporum gestis, quorum naevos aperire tergiversatur. Stilus equidem comtus natis est, ea si excipias, quae hinc inde irrepserunt, vitia tam typothetarum, quam properantis calami. Monumentorum manu exaratorumseriem, quibus hoc in opere usus est, praemisit: antiquam Geographiam multis in locis emendat &illustrat bonique historici munere rite defungitur. SYNOPSIS TOMI SEXTI DE ACTIS SANctorum Julii, nuperrime Aniverpiae editi; collecti, digesti &illustrati a JOAN. BAPT. SOLLERIO, JO