Latin
ANNE PINIO, GUILIELMO CUPERO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 198
Unproofread scanNot analysed yet
ANNE PINIO, GUILIELMO CUPERO, PETRO BOSCHIO, Societatis Jesu Presbyteris. D modo grandis de Actis Sanctorum operis Tomum primum supra trigesimum, complectentem, praeter anony mos, Sanctorum propriis suis nominibus expressos centum &duodeviginti, diebus non plus quatuor, quot eo volumine continentur, nempe a XXV ad XXVIII; quos recepto more in classes suas quatuor dispescimus, ut primam occupent Sancti ex Statis ecclesiastico, alteram ex Statu monastico, tertiam ex Statu seculari, postrema vero referantur Sanctae quae sunt ex sexu femineo, servato ubique solito regionum ordine. Ad vetus potius quam ad novum foedus spectat beatissimae Virginis Dei genetricis sanctissima mater Anna, de qua proinde hic extra classem praecipua ad ipsam spectantia capita obiter notanda censuimus. Quae de Actis ejus, patria &parentibus tradita accepimus, non satis exacta &sincera esse facile conceditur: acrior concertatio pro ejus monogamia &silia unigenita, quam sententiam vindicandam suscepimus. Demonstratur antiquus ejus in Oriente cultus, qui paulo serius ad nos pervenerit, prodigiosa templi aedificatione in Hispania auctus, inde fortasse ad alias regiones propagatus, innumeris certe stupendisque miraculis quaquaversum diffusus. Horum quae postremo seculo in Britannia Armorica contigerunt, tam authenticis nituntur probatisque testimoniis, ut vel incredulum quemque &pervicacem convincere necesse fit. De superstitibus ejus reliquiis anceps inter varias ecclesias disceptatio: paradoxon vero de corporali ejusdem resurrectione. EX STATU ECCLESIASTICO, Primus in hac classe absque controversia Jacobus, a synonymis Majoris cognomento distinctus primus inter Apostolos martyr, primus Hispanicae ecclesiae fundator, gentisque istius gloria; Compostellam ex martyrii loco, hic abunde explicato, delatus, ubi peregrinationibus ex toto orbe Christiano, certe ex omni Europa, aniraculisque &ibi &alibi ingenti numero patratis longe celeberrimus, pluribus disquisitionibus ansam praebuit, quae hic ex ordine eruderantur, ea vero praecipua, qua Hispanis, toties a se adversus Mauros propugnatis, probabilius asseritur.