Latin
ANNE PINIO, GUILIELMO CUPERO
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 199
Unproofread scanNot analysed yet
De Erasto, Pauli discipulo, alia Graeci tradunt, alia Latini: quae de eo gentium Doctor scribit, &virum honoratum &urbis Corinthi, non ecclesiae Hierosolymitanae, oeconomum fuisse demonstrant; tum vero Philippensem potius quam Pancadis, ex pseudo- Dorotheo, Episcopum De Victoris PP. I &M. die natali, aetate, gessis ac scriptis implexa multa: in exstirpandis istius temporis haeresibus acer ostenditur, nec minus constans aequusque in asserenda adversus Polycratem aliosque Asiaticos Episcopos Romanâ Paschatis celebratione. Neque Victori cedit illustris Papa Innocentius, item I, cujus eximiae virtutes &doctrina a calumniis hic vindicatae sunt: distincta tempora, ejusque etiam praeclarissima gesta ac scripta: laudata constantia &fortitudo in Romanis calamitatibus, in tuenda Chrysostomi causa, in refraenandis haereticis, demum in autoritate Apostolica strenue confirmanda. His accedit, non tam celebritate cultus quam rebus praeclare gestis Laurentius Mediolanensis Episc. ab Ennodio ita laudatus, ut inde toleratae a barbaris aerumnae, restaurata civitas, gesta in causa Symmachi PP. ornata templa aliaque potissimum eruenda fuerint. De Ecclesio Praesule Ravennate pauca expendi potuere, quod Acta non supersint, nec cultis vetustissimus sit. Vigilienses in Apulia MM. Maurus Episc. Pantalcenion &Sergius notiores sunt inventionibus, translationibus secutisque exinde miraculis, quam rebus gestis, quae ex eorum officio examinantur. Gallicanos Antistites binos suggerunt Trecae Ursum &Camelianum, illum solo uomine &cultu notum, hunc cum aliquo Himerio perperam confusum: binos item Autissiodorum, de quorum priore Aetherio ignota historia; at celebris est in Martyrologiis cultus. Contra vero de alterius, Geranni, cultu dubitatum est; vita edita hic illustratur. Non multo celebrior est Phronimus inter Metenses Episcopos numerandus. Neque de Desiderio Bisontino praeter breve elogium &exaltationis relationem quidquam superest. Galactoris Episcopi Lascurrensis &martyris memoria decessoris Juliani nomen fuscitavit. Auspicius Tullensis, a synonnymo Trevirensi distinctus, ex istius ecclesiae tabulis educitur, ad Theodosii tempora male a Baronio retractus. Illustres laudatores insignibus suis meritis nactus est Magnericus Trevirensis, multorum Sanctorum seculo dignissimus, locorumque sacrorum conditor, quae inter S. Martini coenobium vicissitudines passum est. Gesta ejus varia, quaeque ad obitum, sepulturam &alia spectant, explanantur ac digeruntur.