Latin
ABRAHAMO RUGHAT
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 203-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ahistoriae Ecclesiasticae regionis Vaudi (Pays de Vaud) ipsemet in praefamine Tom. I p. 17 testis est; &circa idem tempus eundem vulgasse Grammaticam Hebraeam novam, aliunde novimus. Nunc illum V. D. Ministrum &Professorem humaniorum literarum in Academia Lausannensi agere, ipse hujus, quem recensemus, libri titulus praefert. Se jam 20 annos in historia patriae suae universali condenda desudasse, &in hunc finem multa undique exquisivisse ac collegisse monumenta, idem ipse in praesamine perhibet, ubi &tradit, se consilium hoc suum paululum immutasse, atque secrevisse praesentem historiae particulam ab apparatu suo reliquo, ut eam luci exponeret, siquidem integrum opus ad umbilicum perducere sibi haut licuerit. Hoc igitur, quod sibi seorsim sumsit, argumentum 5 vel 6 hujusmodi Tomis se absoluturum Autori spes fuit: licet editi hucusque 4 Tomi nobis majorem eorum numerum polliceri videantur. Videbimus jam de his, ac de reliquis suo tempore. Tomus I post praefationem, in qua Autor subsidiorum sibi adhibitorum, eorumque tum editorum tum ineditorum, rationem potissimum reddit, praeterea in limine exhibet Dissertationem peculiarem de necessitate Reformationis, quam ex statu rerum sacrarum apud Helvetos etiam tum temporis admodum corrupto prolixe Autor cominonstrat. Hinc Lib. I ipsam historiae suae felam exorsus, exponit initia emendationis sacrorum ab A. 1516 ad A. 1522; in quibus primas omnino apud Helvetos tribuit Ulrico Zuinglio, jungitque parastatas Leon. Judam, Wolfig. Fabric. Capitonem, Jo. Oecolampadium, aliosque. Indulgentiarum nundinatiorationem A 15182 Bernardino Samsonio in Helvetiam invehi coeptam graphice depingit, ubi tamen, jam prius his bellum a Luthero Wittebergae indictum, agnoscit Autor §. Vp. 39. Lib.