Latin
ABRAHAMO RUGHAT
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 304
Unproofread scanNot analysed yet
Il res in hac causa gestae ab A. 1523 ad 1525 describuntur, traditurque, in huus periodi termino negotium reformationis apud Tigurinos absolutum atque perfectum, quod Zuinglio atque causae sociis variis publice exantlatis disputationibus constitit; quas inter &illa, de qua Zwinglius ipse tradidit, se de sensu verborum institutionis S Coenae: hoc est corpus meum, a monitore, qui ater an albus fuerit, haut reminiscatur, edoctum esse, p. 303. Paulo ante hic etiam Anabaptismi apud Helvetos detexerat origines, p. 279 sqq. Lib. III, qui ultimus hujus Tomi est, negotii progressum ab A. 1525 ad 1537. deducit, quo tempore exortum inter Saxonicos &Helvetos in Articulo de S. Coena dissensum e Sculteto atque Hottingero recenset Noster p. 345 sqq. Ad calcem denique hujus Tomi documenta (pieces justificatives) aliquot subjiciuntur, quibus dictis quibusdam suis Autor fidem facere voluit: quae tamen cum haut adeo magni momenti nobis videantur, praeterire licebit. Tomo II, qui dedicatione ad Ordines Pagi Bernensis instructus est, Lib. IV incipit, exponiturque toto hoc libro disputatio 1528 ineunte anno Bernae instituta ac per integros XIX dies contiriuata, ubi p. 27 sqq. proferuntur Theses X a Zwinglio &asseclis propositae, quas impugnandas sibi sumserunt, qui a partibus Pontificiorum adhuc stabant. Lib. V ea proferuntur, quae praeter illum conflictum Bernensem, A. 1528. alibi etiam locorum apud Helvetos contigerunt. Lib. VI gesta A. 1529 exponit, quae inter vel praecipuum momentum trahunt acta colloquii Marpurgensis, aliunde notissimi, de quo quicquid Autor tradit, fere unice ad Sculteri fidem redit, p. 459 sqq. Inter documenta, huic Tomo adjecta, eminet, quod ultimo loco n. VI occurrit, &pacificationem religiosam inter Pagos Helvetiae d. XXVI Jun. 1529 prima vice conclusam, ex authentico exemplo ab Autore descriptam &gallice versam exhibet. Tomus III duos tantum libros complectitur. Libro VII sub initio divisio Helvetiae in Allemannicam &Romandicam (Aliemande &Romande) insinuatur: illam quidem quae Germaniae vicina, hanc vero, quae ad Galliae Italiaeque fines sita sit, quam in negotio reformationis urgendo illi longe postponi Autor, ac deinde ad memorabilia A. 1530 progreditur, paucisque tangit historiam comitiorum Augustanorum, magis sollicitus de rebus suis domesticis, quae variae ambiguaeque jam hoc tempore fuerunt, magis turbatae anno sequente 1531, de quibus Lib.