Latin
ABRAHAMO RUGHAT
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 210
Unproofread scanNot analysed yet
Non habent autem ascendentes jus repraesentandi descendentes suos, neque in ascendentibus obtinet successio in stirpes; quia parentes non sunt stirps aliberis propagata, sicut ipsi sunt stirps suarum prolium. Succedunt itaque, si paterni &materni concurrant, in lineas. Hic vero nimis compendiosus fuisse Nostro videtur Legislator. Si enim plures adsint ascendentes, lineae paternae tantum, tertii tamen aut ulterioris gradus, v. g. avi paterni pater solus, &aviae paternae pater &mater simul, quaerit, an &hic hereditas sit partienda in duas dimidias, an vero succedant in capita? posterius placuit Nostro, §. 14. nisi quod hic proximus dicebatur excludere remotiorem §. 7, tam in linea sua, quam in diversa. Pergit is Capite X persequi reliquos Ordinis secundi. Dictum fuerat de ascendentibus solis inter se concurrentibus. Si ergo cum ascendentibus proximioribus concurrant fratres utrinque conjuncti, vel sorores succedent cum ascendentibus proximioribus, exclusis fratribus &sororibus unilateraliter tantum conjunctis, &ascendentibus remotioribus. Atque haec juxta legem mere civilem. Jus naturae enim nec ascendentibus nec fratribus addicit bona defuncti. §. 5. De jure repraesentationis notandum hic, quod filii, quorum pater defuncto fuit utrinque conjunctus, eo jure succedant in patris locum, atque ideo concurrant cum reliquis ascendentibus. Non idem disponitur in hac Novella XIIX, de praemortuorum fratrum aut sororum filiis, licet utrinque conjunctis. Corrigitur tamen hoc in Novella CXXVII. Formantur hîc iterum aliquot casus §. 24. 25 seqq. Sed insignis imprimis controversia excutitur §. 32 seqq. quae per tot aetatum &seculorum seriem agitata, nunc tamen sub judice adhuc sit: An tres fratres germani ex hac No alla iis veniant ad successionem defuncti fratris cum illius avo paterno &materno, vel etiam ejusmodi aviis, eo modo, sicut veniunt cum defuncti ascendentibus primi gradus, patre &matre, ceu diximus? An vero tres illi fratres germani excludant eos ascendentes secundi &remotioris gradus penitus? Negat hic Noster posterius &asserit prius, DT ad me MENSIS MAJI A. MDCCXXIX. prius, eos simul succedere, §. 33, in capita scilicet, §. 54. 59. 60.