Latin
ABRAHAMO RUGHAT
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 309
Unproofread scanNot analysed yet
Finge, nepotem è filio praemortuo praeponi patri defuncti, iterum id fiet, quia nepos est in ordine descendenti: non autem jure repraesentationis, neque per successionem in stirpes. §. 70. Potest tamen evenire, ut unus idemque in successione in stirpes, duas constituat stirpes, si cum illius stirpe concurrat stirps alia vel plures, puta in successione pronepotum ac deinceps ceterorum descendentium. Format hic casum Noster pulchre ex L. 3ff. de rit. nupt. §. 78. Et contra, nunquam aliquis ure repraesentationis nanciscitur universam hereditatem, sed quoties plures eundem repraesentant parenteni, tunc vocatur quisque in partem repraesentatam, Jure Romano. §. 82. L. i ff. de suis &legit. hered. Origo juris repraesentationis in descendentibus est ipsum jus naturae; habent enim participium in bonis parentum adhuc viventium. In ascendentibus &collateralibus, si id datum iis sit, ortum habet ex jure mere civili. §. 8. Ita datum est fratrum filiis per Novellam hanc. c. 3vers. Si autem. §. 84. Dixerat Autor Cl. L. 5 §. 19, succedi posse etiam in alias ac legitimas partes in nonnullis casibus a lege speciatim designatas. Tangit illas Capite nunc VIII, &miratur, Interpretes Juris Romani hunc modum ab intestato succedendi, quum casus illos, in quibus sibi locum vindicat, penitus ignorare non possent, praetermisisse. Duobus autem Noster santum argumentis &exemplis uti voluit ad probandam hanc speciem successionis. Alterum locum, ex pluribus antiqui juris documentis delectum, sumsit ex Justiniani L. 7 C. ad SC. Tertull. ideo maxime, quod ibi haec hereditatis divisio nominatim discernatur à successione in capita, &simul doceatur idem, quod Autor asserit. Recte hanc legem retulit Autor ad jus antiquum; nam &textus ipse ad veterum legum tenorem provocat. Scripta est auem altero statim anno Imperii Justiniani, diu ante Novellam nostram; qua priores leges suas, de hac causa successionum ab intestato latas, iterum cessare jussit. Extat tamen adhuc §. 51. d. Tit. Alterum exhibet Novella &c. 12§. 4. ubi successio in capita similiter excluditur. Ordo secundus, Ascendentium, exponitur Capite IX. Excludunt hi cognatos collaterales: &ascendens proximior excludit ascendentem remotiorem.