Latin
ABRAHAMO RUGHAT
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 214
Unproofread scanNot analysed yet
46 merito; quia textus nunc antiquam de arbitratu boni viri, quae nonnisi lites pareret, nunc SCto inventam recentiorem respiciunt Diatriba Il sistit nobis Papiniani textum, L6§. 3ff. de confirm. tut, vel curat. juxta Florentinum exemplar, &absque ulla emenSatione: Si filio puberi pater tutorem, aut impuberi curatorem dederit, citra inquisitionem Praetor eos confirmare debebit. Optime animadvertit Noster, per hanc lectionem indicari a Papiniano veram causam, ob quam Praetoris confirmatio sit necessaria; qua nec puberi tutor, nec impuberi curator a patre in ista specie recte datus est. Nam qui secundum patris quidem voluntatem, nec tamen jure datus est, errore comperto consultius a Praetore petitur: &Curator testamento inutiliter datus, confirmationem Praetoris implorare debuit, L. 39 §. 2 &9ff. de administr. &peric. tut. quae est ejusdem Papiniani, &ex eodem libro quinto Responsorum. Fitque id citra inquisitionem; quia sides eorum &diligentia a patre ipso approbata est. Cessat igitur transpositio Cl. Noodt. h. In Distriba III discutitur L. SC. de impuber. &aliis substitut. ejusque constitutionis mens ita eruitur: uxor militis &quondam mariti, Patrona, post mortem illius, quaerebat in precibus de successione filii communis, nunc mortui, quem pater testamento facto heredem instituerat, sed simul secundum heredem, substitutum scilicet, scripsisset. Rescribunt Impp. testamenti tabulas ipsas fuisse exhibendas, ex quibus constaret, an in primum casum tantum, si filius heres mihi non esset futurus, an etiam in secundum filio substituerit. Si primo tantum casu, &filius patri heres exticit, eo defuncto ad matrem pertinere successionem ejus omni modo. Si vero &in secundum casum expressa substitutio ficta, puta, si intra in aetatis suae annum decesserit, &filius intra pubertatem decessit, nunc eos habet heredes, quos pater ei constituit, si illi adierint hereditatem. Si substitutio compendio simul &non usque ad certam aetatem facta, puta, aut si post pubertatem i. e.