Latin
ABRAHAMO RUGHAT
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 215
Unproofread scanNot analysed yet
quandocunque decesserit, tunc ejus successionem quidem obtinebit mater in ea bona, quae filius habuit vel postea acquisivit; quae vero patris ejus, cum is moreretur, fuerint, ab ea velut ex causa fideicommissi peti posse; habuit enim eum pater in potestate mortis tempore. Maximi hic momenti difficultas nata, quod pupillaris &militaris etiam substitutio videatur facta simul in casum secundum. C. 25. 10, 11. Sed milites utramque iisdem verbis frequenter quidem complectuntur, quae tamen non in unum eundemque calum, sed in diversos plane terminantur. L. 5, L. 12, L. 41 §. 4. ff. de testam. mil. L. 10§. 5. 6, L. 15 ff. de vulg. &pupill. De Jure Gentiuim voluntario, deque Socialitate nihil est, quod addamus. Volumen itaque alterum, (calami tamen paulo pacatioris,) pluresque Diatribas expectabimus, &inter has primo loco Cl. Viri, Edtardi Rotgersti Disput. inauguralem de signis seu notis quibusdam Pandectarum Florentinarum.