Latin
ATTI LEGALI PERLA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 218
Unproofread scanNot analysed yet
Max, Cardinalis Casoni Legati, Cardinalis Paulucci, Secretarii status, ipsiusque Status publici, cum ejusmodi Inscriptione: Bononiense Scientiarum &Artium Institutum, ad publicum totius orbis usum; nullo autem in loco mentio fiat nominis illustrissimi Donatoris &c. Atque hactenus de prima ejus donatione: nunc etiam de sequentibus breviter dicendum est. An. 1719 privilegium obtinuit a Clemente XIP. M. in primendorum nunciorum publicorum, sive ephemeridum hebdomadalium, in nova typographia, pro commodo &utilitate Instituti Scientiarum ab ipso instructa. Quas ephemerides cum antea impressissent Carolus Alexius &Clemens Maria, fratres de Saxis, typographi Bononienses, conventum est inter illos &Illustr. Comitem, ut quoad viverent hi typographi, iis quidem solis permissum esset, imprimere ephemerides commemoratas, sed ea conditione, ut quotannis certam pecuniae summam solverent; quam pecuniam deinde tali usui destinavit Illustr. Comes, ut quotannis sedecim numi cuderentur, effigiem Clementis XIP. M. ex una parte exhibentes, ex altera vero aedes novi Instituti, cum hac Inscriptione: Bonarum Artium cultui &incremento; atque ut isti numi, juxta certas leges, tanquam praemia distribuerentur inter Professores &Discipulos in Academia Clementina Pictorum, Architectorum &Sculptorum. A. 1724 donavit novam suam typographiam, quam Bononiensem S. Thomae Aquinatis nuncupavit, &in qua haec ipsa Actorum Collectio accurate &eleganter impressa est, Patribus S. Dominici, quippe cum in aedibus Instituti scientiarum commodus