Latin
ATTI LEGALI PERLA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 218-2
Unproofread scanNot analysed yet
pro ea locus non posse reperiri videretur; neque tamen Professoribus Instituti, ut etiam ipsis vel maxime haec typographia usui esset, prospicere neglexit. A. 1727 cum iisdem Patribus S. Dominici de solenni pompa &processione quotannis ab iis celebranda convenit. Eodem anno cum hominibus Archiconfraternitatis S. Mariae de Nivè, qui etiam ipsum ut confratrem in numerum suum receperunt, de simili pactus est processione, ab iis quotannis, die S. Annunciationis, ad sacellum Instituti ducenda, &de colligendis ibi eleemosynis, pro Christianis, atque imprimis Bononiensibus, ex servitite Turcica redimendis. Quo loco de propria quoque servitute, quam A. 1683 apud Turcas servire coactus est, nec non de subsecuta sua liberatione, exponit. Sequitur Instrumentum secundae EN de eine aerere est autem MENSIS MAJI A. MDCCXXIX. cundae donationis, Illustr. &excelso Senatui Bononiensi ab ipse factae, in commodum Instituti Scientiarum.