Latin
ATREATISE ONA CONSUMPTIONOE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 223
Unproofread scanNot analysed yet
Indicationes &methodi medendi variant pro causarum diversitate, quae antequam removeantur, cavendum est, te obstructio ad suppurationem veniat; haec autem fit, quando vi circulationis vel materiae obstruentis quantitate usque adeo vasa per gradus distenduntur, ut demum rumpantur; tunc enim vasa mediante calore visceris una cum humoribus obstruentibus dissolvuntur, &ubi particulae dissolutae invicem fuerint mixtae, subtiliore parte exhalante viscidior materiam purulentam format. Distensionis vero augmentum praecavetur, quando quantitas &velocitas fluidorum imminuitur, &motus humorum mediante revulsione aliorsum determinatur. Per sanguinis igitur missionem &lenia purgantia suppuratio non modo inhibetur, sed &imminuta vi humorum distendente, vasorum contractio obstructorum augetur, sicque obstructio aliquatenus cessat. Quando obstructio à visciditate per motum tardiorem humorum producta dependet, Inlicationes sunt, ut 1) humores impacti resolvantur, 2) motus acceleretur, ac 3) visciditas fluidorum attenuetur. In hoc casu evacuationes caute sunt administrandae, utpote quae laxitatem vasorum &viscerum augent, atque circulationem languidiorem reddunt; nec calidioribus, volatilibus &activis balsamicis est insistendum: quia aucto nimis humorum circulantium motu fluida magis impinguntur &condensantur, vasa magis distenduntur, &sippuratio loco resolutionis producitur. Praestant potius medicamenta virtute aperiente, saponacea, leniter stimulante &resolvente praedita, &quae aucta circulatione sanguinis perspirationem restituunt, reliquasque secretiones ad debitam proportionem reducunt; qualia sunt flores sulphuris, millepedes praeparati, pilulae ex gummatibus cum sapone Veneto, terebinthina &balsamo Peruviano paratae, item decoctum ligni guajaci, fassasras, fol. chamaepitheos, hyssopi, scordii &veronicae. Obstructione remota &omni inflammationis metu discusso cortex Peruvianus &aquae martiales sunt exhibendae, utpote quae non solum vasorum tonum augent, &visciditatem residuam attenuant, verum etiam recidivae obsistunt. Quanquam enim in principio vasa angusta obstructionibus nibus ansam dederint, successu tamen temporis a materia obstruente dilatantur, remotisque obstructionibus dilatata manent, sicque cuicunque alii causae obstruenti prompte auscultant, nisi in tono suo roborentur. Multum huc confert motus corporis, imprimis equitatio.