Latin
ATREATISE ONA CONSUMPTIONOE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 224
Unproofread scanNot analysed yet
Tussis ab obstructionibus frigidis pituitosis orta in senibus, quorum tonus pulmonum destructus &reliquae secretiones ob circulationis tarditatem, vasorumque rigiditatem universalem imminutae sunt, raro curatur; solatio tamen ipsis sunt emollientia &aromatica, tam diaetetica quam pharmaceutica remedia; imprimis vinum cum melle mixtum vel praeparatum. Humor porro obstruens si fuerit naturae terrestris, frigidae &viscidae, &qui in scirrhum vel lapidosam concretionem abire solet, mercurio dulci pilulis gummosis addito &decocto ligni guajaci corrigitur. Sin humor viscidus a nimio calore &motu ortum duxerit, post venae sectionem &purgantia leniora ac anodyna, diluentia, resolventia &leniter detergentia utramque absolvunt paginam. Quando obstructio vasorum pulmonalium ab humoribus crudis oritur, digestio ventriculi est restauranda, &humores imi pacti sunt resolvendi. Emetica vero non probantur, ob metum inflammationis vel haemoptoes. Generis nervosi &hypochondriacis symtomatibus asa foetida prae reliquis medicamentis occurrit, utpote quae vasa obstructa non solum stimulat, fluidorum visciditatem corrigit, &insensibilem transspirationem promovet verum etiam spasmos sistit. Sin salinae sanguinis particulae vascula contrahunt, &stimulant, pro diversitate acrimoniae alia atque alia, e. g. in muriatica aqua calcis vivae, in volatilitate nimia aquae Bristolienses, diaeta lactea &diuretica blandiora conducunt. Inter expectorantia hyssopus, scordium, majorana, pulegium, veronica, sulphur praeparatum laudantur, quando humores viscidi &fibrae ininus activae sunt; sin humores acres &vasa contracta suerint, pulmonaria &tussilago iis praefertur. Inter topica in humoribus acribus suffimigia ex olibano, mastiche, benzot; in viscidis vapores aquae, cui herbae stimulantes fuerunt infusae; in exhalationibus sulphureis vel arsenicalibus aut effluviis aquae fortis vel spiritus vitrioli admissis vapor urinae putridae sale tartari impraegnatae sunt admittenda.