Latin
ATREATISE ONA CONSUMPTIONOE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 225
Unproofread scanNot analysed yet
Linctus oleosi &anodyna juvant, non causam TAE AE est eine est eine co . Ve MENSIS MAJI. A. MDCCXXIX. causam removendo, sed tussis molestias demulcendo: oleosis tamen praeseruntur linctus ex terra Japonica, saccharo &mucilaginibus parati. Quoniam autem phthisis saepe ab haemoptysi oritur, hujus theoria &praxis solerter traditur ab Autore. Hujus causae sunt, quae vasis pulmonum talem teneritudinem, &humoribus talem impetum &acrimoniam conciliant, ut continuitas illico solvatur. Talis constitutio vel connata aut haereditaria est, vel acquiritur ab usu calidae, aromaticae, salinae diaetae, vel talibus rebus, quae vasa relaxant, &sanguinem oleosis &balsamicis particulis privant. Indicationes sunt, 1) ut vasa rupta consolidentur, &2) acrimonia humorum &caliditas attemperetur. Hinc venae sectio toties repetita, donec vasa discontinuata collapsa &contracta fuerint, priori, posteriori refrigerantia anodyna satisfaciunt; in specie decoctum corticis Peruviani in aquis pectoralibus factum; haecque medicamenta facile penetrare &leniora esse debent, ne novas obstructionis parent, aut calorem magis accendant; hinc balsamus sulphuris anisatus, de Gilead, &c. huc non quadrant. Ratione diaetae omnis motus, imo &loquela interdicatur, lactis vero usus commendetur; post reconvalescentiam equitatio suadeatur, fingulis aequinoctiis venae sectio repetatur, &lenis purgatio per mannam instituatur. Quodsi vero pulmones vel post haemoptoen, vel obstructiones, vel vultus, vel peripneumoniam aut pleuritidem abscessum contraxerint, maturandus hic &rumpendus venit, ut manifestum fiat ulcus. Rumpitur ille ad asperam arteriam, admisso fotu &vapore decocti emollientis, item motu per vectionem aut equitationem, &expectorantibus; nec nocebit emeticum ex oxymelite squiliitico &oleo amygdalarum dulcium. Aperto abscessu praecavendum est, ne ulcus incrementum capiat, aut materia purulenta ad sanguinem ruat; ulcus vero mundificetur &consolidetur per decocta vulneraria, in quibus gummata sunt soluta, ut &per expectorantia, detergentia &consolidantia paregorica. Praesens hoc in affectu atrophia nutritionem indicat uberiorem, non ex animalibus expectandam, utpote quae ratione salis volatilis calorem &putrefactionem augent, nisi temperentur acidis, &refrigerantibus vegetabilibus. Conducit etiam diaeta lactea &exercitium in libero aere, ut &equitatio. Si Στα τε κ ad summum gradum pervenerit exulceratio, ita ut a medicamentis nullum amplius sperandum sit levamen, paracenthesis instituatur eo in loco, quem dolor &oppressio pectoris monstraverit. Sic enim extractio puris promovebitur, &injectionibus balsamicis ulcus mundificari &consolidari poterit; siquidem pulmones in ejusmodi casu utplurimum pleurae adhaerent.