Latin
L ANNAEI SENECAE CLAUDII CAESARIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 230
Unproofread scanNot analysed yet
nunc Praetor Regius apud Göttingenses in Electoratu Hanoverano, nosterque in colligendis his Actis Collega perindustrius, hoc maxime sibi proposuisse videtur, quod &in dedicatione, qua libellum suum Societati Teutonicae, quae quae Lipsiae floret, inscripsit, non dissimulat; ut exemplo alique monstret, vernaculam nostram ad exprimenda veterum dicta ac cogitata, quamlibet argutissima, aptam natam esse. Hinc brevitatem cum tersa linguae puritate dextre conjungens, liberam vereque Germanicam; sed verecundam, versionem, adeoque nec anxiam &puerilem ad verbum translationem, nec luxuriantem autoris sui paraphrasinu, exhibere voluit, idque non in prosa tantum, sed &in ligata oratione perfecit. Pro exemplo huc sistemus sequentes anapaestos ex Neniis Claudii: Deflete virum Quo non alius Potuit cititius Discere causas, Una tantum Parte audita, Saepe &neutra. Quos sic reddit Neuburius: Beklaget den weisen Wizigen Greisen Den wir verehrt, Der so gelehrt, Dass er im Grunde Die Sachen verstunde, Wenn er nur einen, Offt auch gar keinen Von den Parteyen gehört. Versioni subinde Notas Historicas &Philologicas, lingua patria