Latin
L ANNAEI SENECAE CLAUDII CAESARIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 230-2
Unproofread scanNot analysed yet
haud ineleganter conscriptas, Autor subjicit; quae licet in gratiam illiteratorum praecipue adjectae videantur, pleraeque tamen ita comparatae sunt, ut neque doctis displicere queant. Praesertim vero tot nova vestigia Autor in Apocolocyntosi detexit, quae Claudium sub Trimalcionis persona a Petronio exagitari confirmant, ut ex illis quae celeberrimus Burmannus in Praesatione ad suam Petronii editionem quasi in transitu indigitavit, quae nos in recensione Historiae secretae Neronis Lavaurii, Anno superiori p. 169 adduximus, &quae Neuburius ex Apocolocyntosi adinvenit Sed justa dissertatio hac de re facile confici possit.