Latin
MELANGES DE EITTERATURE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 232
Unproofread scanNot analysed yet
IX Reinesius omnium Germanorum eruditissimus habetur; Cap. XVI Vossii, pater &filius, inter se comparantur, &in subjecta annotatione acerbae de filio censurae Boecleri &Jesuitarum Trevoltiensium pro falsis &injustis habentur. Cap. XVII Phil. Priorius, editor operum Tertulliani, &Cap. XXI Carolus Datus, Florentinus, laudatur. Cap. XXIV refertur, aliis sub Hippolithi a Lapide nomine latere visum esse Conringium, aliis Chemnitum, aliis Rusdorfium, aliis Salvium, aliis Oxenstirnam (qui duo fuerunt in Conventu Monasteriensi Plenipotentiarii Regni Sueciae) aliis Dranseum. Cap. XLIV poemata Constantini Hugenii prorsus contemnuntur. Cap. XLV (quod postremum locum tenet,) recensentur multa eaque haud levia vitia Aegidii Menagii. Subjecit autem doctissimus Editor his Excarptis annotationes ex historia petitas literaria. Hinc sequuntur decem Capellani epistolae integrae: quarum prima longa exhibetur &accurata censura de Cardinalis Bentivoglii Historia bellorum Flandricorum. Laudatur ea magnifice, sed nec naevi ejus praetermittuntur silentio. In secunda contendit Capellanus, historicum omnino debere sua interserere de rebus expositis judicia hisque carentem historiam insigni laborare vitio. In quarta quintaque de Hispanica poesi disserens, simul celebriores Hispaniae Poetas laudat, itemque eos Hispanos, qui solutae eloquentiae praecipuam laudem habent in patria. Sexta in epistola, famosum illud Bodini Colloquium commemorans, ait, se jam ex Bodini Methodo legendae historiae deprehendisse, Bodinum religione Judaeum esse. Eodem de Colloquis in sequenti Latina Conringii epistola hoc sertur judicium: Infra laudem certe est eam, qua nonnulli athei hoc scriptum prosequuntur. Ego (ita pergit Conringius,) religionem Christianam, quatenus illa sacris literis continetur, non minus firma arbitror demonstratione ostendi posse, quam est illa mathematicorum. Sententiam meam apertius proposui p. 393. 294. 395 operis mei Epistolici. Quin &singulari libello pugnare ejusmodi demonstrationibus pro veritate religionis Christianae adversus segreges, adeoque &Judaeos, pridem paratus fui, jamque fecissem, nisi negotia impedivissent. Epist. octava rursus docet Capellanus, Bodinum simulatorem Christianae religionis, re vera Judaeum fuisse, matremque habuisse foras Christianam, intus &in cute Judaeam, majoribus ortam Judaeis Hispanis. P. 181 sqq. exhibentur judicia Capellani de octoginta novem scriptoribus Gallis, qui fama floruere A. 1662, conscripta jussu Colberti.