Latin
MELANGES DE EITTERATURE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 233
Unproofread scanNot analysed yet
Etiam his Editor subjunxit annotationum suarum non nihil, in jnibus &cissentit aliquando a Capellano. Hic, ut pro specimine aliquid de ibemus, magna laus tribuitur Francisco Hedelino, Varillasio, Auberio, Huetio, Hamelio, Gaulmino, Tan. Fabro, Coelerio, Valesio utrique, Maignano, Rapino, Vayerio, Delachambrio, Contarto, Ablancurtio, Carpentario, Mezeraeo, Silhonio, Pelissonio, Cornelio, Perefixio: Sorberius vero Cap. XI vix pro mediocriter docto habetur, &Cap. II Menagii eruditio perparvi aestimatur, isque, quicquid scripserit, aliunde hausisse dicitur. Illud observatione nostra non indignum, quod Cap. LVIII offendimus judicium de ipso Capellano, qui vir bonus &candidissimus vocatur, eximie etiam eruditus, judicii tamen plus habens, quàm ingenii, &perbonus futurus historicus, si non sese dedidisset poesi epicae. Repetimus hac occasione haud immerito Editoris de eodem sententiam, in Praefatione apertam. Concedit scilicet, Puellam ejus Aureliquensem haud injuria contemni: at virum de cetero eum fuisse imprimis doctum, grammaticum excellentem, historicum egregium, politicum persectum, criticum denique sagacissimum.