Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 248
Unproofread scanNot analysed yet
Progreditur Autor ad mutuum corporum durorum, mollium &elasticorum concursum, &quicquid a modernis Mathematicis de motu corporum ex percussione demonstratur, tanquam erroneum rejicit, propterea quod iidem supponunt notionem materiae similaris &ad motum ac quietem indisserentis, &utuntur principiis, judice Nostro, imaginariis &à naturae realitate alienis. Ipse enim arbitratur, actionem seu vim, quam in expansivam &contractivam dividit, esse veram materiae essentiam; materiam non esse vis subjectum, sed vim ipsam. Utrumque principium vis contractivae &expansivae resolvi in unum actionis. Et quamvis animam immaterialem esse statuat, eidem tamen non minus ac materiae vim expansivam &contractivam tribuit, per quam corpori unitur. Hanc autem statuit de vi expansiva &contractiva legem naturae generalem, quod, si duae vires fuerint aequales, sed contrariae indolis &una versus alteram agat, veluti expansiva adversus contractivam, inde oriatur perpetuus motus ac conflictus inter eas, neutra adversus alteram praevalente; quodsi vero contingat. unam adversus alteram praevalere, effectus vis oppositae aliquatenus sufflaminetur, nequaquam vero penitus destruatur vel annihiletur. Hinc motum perpetuum impossibilem esse judicat in terra, quod vis contractiva telluris &corporum terrestrium sit infinite superior expansiva a Sole vel ignibus subterraneis in eadem derivata. E contrario motum perpetuum in coelis ex aequalitate vis contractivae planetae &expansivae Solis in diversis eorum a se invicem distantiis derivat. Similiter ventos, tempestates ac procellas ex conflictu vis expansivae Solis &contractivae Telluris atque frigoris oriri. Ab eodem derivat formationem liquidorum &solidorum corporum, hoc quidem discrimine, ut orta ex pugna virium fermentatione tandem praevaleat in fluidis vis expansiva, in solidis autem contractiva. Hinc in terra praevalere vim contractivam, in igne &aqua expansivam. Si vis expansiva Solis tanta sit, ut vim contractivam Telluris in fluiditatem resolvat, inde gigni aquam; si illa hanc in inflammabilitatem reducat, sic fieri ignem; si denique in fermentationem convertat, vegetabile quoddam aut metallum generari: ut adeo omnia naturae phaenomena a variis proportionibus, mixturis &gradibus virium expansivasivarum &contractivarum deriventur, quae in separatis &distinctis portionibus materiae consistunt.