Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 249
Unproofread scanNot analysed yet
Eandem, quam vocat, naturae legem ad aniniam quoque transfert, &per dissensiones ac pugnas in eadem observandas confiruiat, vi expansivae, quam &repulsivam appellat, tribuens aversationem, vi autem contractivae appetitum. Atque ideo vires &facultates animae non minus ac corporum ad Mathesin ac proportiones reduci posse affirmat, quòd explicari debeat in Psycheometria. Influxum animae physicum in corpus in eo consistere, quod vis contractiva animae jungatur vi contractivae materiae &vis expansiva animae in aequilibrio constituatur cum vi contractiva materiae: ita etiam omnia fluida in continuo motu ac circulatione conservari. Conatur hinc rationem reddere lethargiae, febrium, phrenesis, melancholiae; somni, somniorum, multorumque morborum ac animi assectionum. Cum motuum doctrinam generalem ac gravium in specie, qualem tradidit Galilaeus, rejiciat Autor; non mirum quod nec probet, quae ex his principiis deducuntur de descensu corporum gravium in planis inclinatis &oscillatione pendulorum, nec adeo porro placeant, quae hinc de figura Telluris deduxit Newtonus &contra quae prolixe disputat, inventa Newtoni pro calculis ingeniosis reputans, qui sint a veritate alieni, quippe principiis precariis &imaginariis notionibus superstructi, quibus nulla in rebus extra mentem realitas respondeat. Hinc jam porro facile hariolari licet, quid de Astronomia physica sentiat Noster, quae principem Principiorum Newtoni partem constituit &ad quam cetera fere omnia collineant. Totam denuo rejicit ac ideo primo loco principia impugnat, quae initio operis sui de legibus naturae ac motu, de corporum conflictu viriumque compositione Geometra tradidit. Quicquid enim de motu corporum ex percussione unanimi Mathematicorum consensu traditur, id in errorum catalogum refert, aliaque theoremata ex notione vis expansivae ac contractivae derivata substituit: motuum vero receptam compositionem ipsi Geometriae adversam esse ostendere conatur. Usus est Newtonus in Principiis ad subducendos calculos analyticos methodo rationum nascentium &evanescentium, quani vocat, seu quantitatibus infinite parvis. Antequam iam non der aeterea uerunt autem MENSIS JUNII A. MDCCXXIX. sequam igitur Cl.