Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 262
Unproofread scanNot analysed yet
Dictum hic de Semo &Chamo, Noae filiis, quorum utrumque medicorum Catalogo insertum volunt aliqui. Et illum quidem integros de re medica commentarios posteris reliquisse, nonnullis creditur, quorum compendium in bibliotheca Electorali Bavarica Ebraice scriptum superesse Scipio Sgambatus in Archivis V. T. autor est. De Chamo autem, a quo Chemia nomen acceperit, quae passim circumferant antiquitatis Alchemiae studiosi, exponuntur sedulo, &ex tot discrepantibus autorum sententiis hoc tandem elicitur, Chami posteros Aegypto terra occupata huc secum medicae doctrinae semina, qualiacunque tandem fuerint, transtulisse. Subjiciuntur mox, quae de medicinae autoribus ex ipsa Aegyptiorum inente, de Serapi praecipue, sive Osiride, de Iside &Horo, de Hermete ejusque filio Asclepio, memoriae prodita inveniuntur. Capite sequenti III, ipse Medicinae Aegyptiae status, qualis ante Alexandri quidem M. tempora fuerit, describitur. Multa hic de sacerdotibus, ad quorum censum scilicet pertinebant, qui medicinam facerent, eorundemque existimatione apud populum, erudite disputantur, quorum sumnia huc redit. Singulis, Herodoto teste, morbis singuli medici erant praefecti, qui absque ulla mercede morbos tollerent, ex publico aerario vitae sustentacula capientes. Hi vero, non pro arbitrio, sed ex lege praescripta medelam adhibere debebant, quam sequuti, licet aegrum haud sublevarent, culpa tamen vacabant; sin proprio judicio corporis curam instituissent, capitis discrimen subibant. Quod idem periculum, Aristotele autore, ipsis imminebat, si ante quartum, quo morbus coepit, diem pharmacum adhibere ausi fuissent. His generatim praemissis, de variis Aegyptiae medicinae partibus dispicit Vir doctissimus. Atque falEN in einente autem autem MENSIS JUNII. A. MDCCXXIX.