Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 263
Unproofread scanNot analysed yet
falsos omnino esse, qui de Anatome Aegyptiorum praeclara quaevis fatuenda arbitrentur, &olim jam in primo historiae anatomicae specimine evidenter demonstravit, &nunc etiam persuasum sibi esse profitetur, parum illos in hac arte ante Graecorum adventum praestitisse. Neque enim permoveri se ait sabulosi regis Athothis, commentariis anatomicis, Julio Africano laudatis; quem nunquam, nisi in cerebro quorundam hominum, exstitisse, ipsius computi mendacium, quo mille &trecentis ante orbem conditum annis florcisse existimandus esset, aperte proderet. Plinii autoritatem, in Aegypto Reges corpora mortuorum ad scrutandos morbos insecuisse Hist. Nat. l. XIX cap. V perhibentis, itidem huc non sacere; quum de Lagidis Regibus seu Ptolemaeis intelligi debeat, de aetate prioribus neutiquam, de quibus hic disceptetur. Ejusdem ponderis, hoc est, nullius esse argumentum ex Plutarcho repetitum, de sceletis, quae lectioris conditionis hominum epulis inferri consuevisse idem narret; quum ne per somnium, quidem technica &recentior vocis σκελέτου acceptio ipsi in mentem venerit, sed ex intempestivo interpretis Guil. Xylandri glossemate nata sit, Plutarcho interim sicuti alibi ita &hic per σκέλετον, hominem mortuum simpliciter designante. Loqui potius insignem Aegyptiorum anatomicae artis atque supinam ignorantiam, ridicula de nervo a digito annulari laevae manus ad cor pertingente; de cordis ad annum usque quinquagesimum incremento &post illum decremento, atque id genus plura alia dogmata. Idem fere de eorundem pathologia constituendum est; quum constet morborum causas ad certos δαίμονας superstitiose ipsos retulisse, quos carminibus placandos, herbisque item atque lapidibus, imaginibus ipsorum insculptis conciliandos existimaverint; qua in re omnis fere magiae cardo, Conringio judice, vertitur. Ad diaeteticam quod attinet, clysteribus, ab Ibide ave edocti, purgamentis potabilibus, jejuniis atque vomitu se adversus morbos imminentes praemunivisse leguntur; qui purgationis usus ad Graecos postea, athletico studio accommodatus, una cum frictione, balneis atque unguentis transiisse videtur; illam vero victus rationem, cum munditiei studio singulari, adhibuisse, ut a frugalitatis Jaude quam maxime fuerint commendati.