Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 264
Unproofread scanNot analysed yet
De ipsa denique praxi Medica quae dicenda superessent, malumus lectores curiosos, praeter Prosperum Alpinum cujus de medicina Aegyptiorum libri quatuor Venetiis 1591 &Parisiis 1646, 4, vulgati exstant, erudite conscripti, nisi quod non satis caute in discernendis veterum atque recentiorum inventis quandoque versentur, ex ipso autore nostro petere, qui insequenti eoque singulari IV Capite de pollinctura &Alchemia Aegyptiorum, medicina vulgi seu exoterica, &recentioribus denique medicinae Aegyptiae autoribus copiose disputat. Capitis tandem V periodus, quarundam aliarum gentium, itidem antiquissimarum, medicinam describit, de quibus scilicet aliquid cognoscere licuit. Principes sunt Sinenses, quos, mere Empiricos, instituta apud aegrotum pulsus, linguae, oculorum &faciei sollicita consideratione, simplici, &exigua arte parabili medicamento morbos pellere consuevisse, neglectis Anatomiae studiis, Chemicis vero plane ignoratis, compertum est; &Andreas Cleyerus in Specimine Medicinae Sinicae luculenter ostendit. De Malabarorum medicina singularis exstat B. Joannis Ernesti Grundleri libellus, Medici Malabariei titulo inscriptus, ex quo strictim hic recensentur, quae ad hujus gentis medendi arrificium cognoscendum faciunt: post quae, paucis de veterum Germanorum Druidumque institutis observatis, in quantum Mosi atque Hiobo, divinis viris, medicae, &chemicae praesertim artis, cognotio tribui possit, dispicitur. Secunda primae periodi Sectio tractatione de Medicis Graecis ante Hippocratem Coum cum aliarum gentium Synchronis mo, octo capitibus absolvitur; quorum uberiori recensu quum spatii angustia &instituti ratione prohibeamur, summa saltim capita delibabimus. Exhibentur autem hic luculentae prorsus &singulari eruditae antiquitatis notitia conspersae commentationes, Cap. I de diis medicinae Graecae autoribus, Cybele scilicet, Jove, Apolline. Diana, Minerva; Lucina, Baccho, Mercurio atque Prometheo, eorundemque inventis ac cultum: Cap. II de heroibus medicis, qui argonautarum tempora illustraverunt, Aesculapio, Dardano, Melampo, Chirone, Hercule, Jasone, Orpheo, Lino atque aliis: Cap. III de Heroibus medicis circa Troiani excidii tempora; Machaone praecipue atque Podalirio; Asclepiadarum primo autore; Cap. EN de care MENSIS JUNII A. MDCCXXIX. Cap.