Latin
PLANTARUM MINUS COGNITARUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 269-2
Unproofread scanNot analysed yet
spectant &nondum paratae sunt, TUis aetatibus ac periodis constiterunt, quaecunque illae sunt artes Spolitiores &scientiae, constitit &botanica, quam ex tenebris, quibus olim latuisse deprehenditur, nunc emersisse liberioremque nunc auram trahere &videmus &gratulamur. Quam variis successibus ab Hippocratis &Cratevae temporibus ad hoc nostrum Seculum incrementa sumpserit. Historiae medicae hinc inde docent. Ad duo redit, quidquid undique in hac historiae naturalis parte actum est. Aut enim analytica methodo per singula genera inferiora eundo atque eadem per tot capita distribuendo, rem herbariam digesserunt autores, nulla signorum genericorum ratione habita, quibus plantae inter se aut conveniunt aut discrepant; aut Syntheticam magis viam ingressi luculentis characteribus iisdemque non transitoriis sed essentialibus, familias plantarum exhibuerunt suis limitibus circumscriptas, genera scilicet summa, quae plura inferiora &subalterna sub se complecterentur.