Latin
PLANTARUM MINUS COGNITARUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 270
Unproofread scanNot analysed yet
Prior illa periodus Fabii Columnae aetatem attingit, qui primus artificium, in unum aliquod genus cumulandi, quae olim seorsim pertractabantur, edocuit; exinde studium herbarum magnorum atque acutissimorum &logica arte, quae methodum edocet, imbutorum ingeniorum labor esse coepit, atque, uti fieri solet, quotiescunque aemulationis studium artifices excitat, ab eo usque tempore, Andreae Caesalpini, Baubinorum, Ammanni, Roberti Morisoni, Joh. Raji, Jos. Pitton. Tournefortii, &Botanicorum Principis, uti a Virgilio Falugio Italo a) appellatur, Rivini nostri studio in immensum aucta est res botanica, de quorum methodis Job. Rajus in dissertatione de variis plantarum methodis b) Jos. Pitton. Tournef. in epistola ad Sherardum de optima methodo instituenda c) &soh. Jac. Dillenius immodestior paulo Rivini censor de methodo Rajana, Tournefortiana, Riviniana &Knautiana, quae extat cum ejus Catalogo circa Giesam d) egerunt. Ipse, cui debito honorum laudisque praesamine praesentem in Actis nostris locum facimus, Joh. Christianus Burbaum, methodicorum classi nomen dedisse deprehensus est, in Enumeratione plantarum circa Halam. Halae 1721, 8, qui nunc sibi prorsus dissimilis sub alio coelo alia docendi ratione usus eruditum orbem rerum praeclare in itineribus observatarum fama implet. Invideremus hunc Virum suae Moscoviae, nisi de egregiis ac praecocibus prorsus novae Academiae Petropolitanae incrementis gaudendi, pietas necessitatem imperaret. In eo vix condonandus, quod spem nobis irritam fecerit, qua freti ingenii foetum membris ordine dispositis expectabamus; qui nunc speciosus equidem ®ia aliqua Societate prorsus dignus sed passis capillis fluctuantibusque prodit, sed incerta sed nulla methodo dispositus. Dubitabamus, qua methodo usurus sit, cum Echioidem prima primae Centuriae Tabula exhiberet monopetalam a) In Prosopopoelis botanicis Flor. 1697. 12. b) Lond. 1696. 8.