Latin
EPISTOLA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 3-3
Unproofread scanNot analysed yet
EPISTOLA nova Steganographia. νω π JIdi nuper novam Alexandri Marcelli Steganographiam, in VAct. Erud. A. 1729, M. Jan. p. 38. 40. De qua, quid sentiam, paucis indicabo, clavem, qua arcanum pandant, omnibus porrigam, &iis, quorum interest, offeram meliora, Personis summorum virorum artem scribendi occulte, utilem esse ac aestimabilem, argior manibus ambabus, nec repugnavero, si quis eam dixerit necessariam. Fatendum quoque est, inventa, quae hactenus adspexerunt lucem, imperfectionibus laborare haud exiguis. Lubens praeterea calculum addo quatuor istis praeceptis: quod artificium llebeat esse ab omni suspicione remotum; clavis universalis, simplicissima &innumeris apta variationibus; modus scribendi &legendi facilis; secretum denique insolubile. Illud vero inihi haud quaquam persuadere possum, Marcellli Cryptographiam omnibus his numeris absolutissimam, nedum novam, dici posse, nisi meliorem induat faciem. Liquores jam pridem varios commendavere, Porta, Schwenterus, Schottus, ut taceam alios; sed prout clarius eloquar: Secretum evolutum plures, e. g. VI, involutum vero pauciores, puta tres aut quatuor tantum lineas complectitur.