Latin
EPISTOLA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
Constitueram apud me, exemplis fidem facere dictis, at enim verò, cum literis aeri insculptis ad hanc rem opus sit, illud effectum dare prohibeor. Sufficiat itaque, unicum saltem &quideni simpliciorem modum indicasse: damihi Symphoniam alii quam, Notis, quas vocant, Musicis exaratam, &permitte, ut deucribam, continebit illa deinceps, sine ulla suspicione aut mutatione Notarum &concentus, arcanum in quacunque lingua libue. rit, quod amicus clavium particeps facile deteget, utut artis musi cae plane fit expers atque ignarus. Si quis forte cupiat, ut artes meas Steganographicas qualescunque, quibus multos inipendi annos, aperiam, literas ad eundem Clarissimum amicum, qui has Tibi transmisit, poterit ablegare. HISTORIA MEDICINAE, A RERUM INI tio ad annum urbis Romae DXXXV, deducta studio JO ANNIS HENRICI SCHULZII, Med. Doct. Profess. Altorfini, &Academ. Natur. Curios. Collegae. Lipsiae, apud Petrum Conradum Monath, 1728. 4. Alph. 2 plag. 14, cum Tabb. aen. passim interspersis