Latin
Cap. XI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 306-2
Unproofread scanNot analysed yet
ult, ludorum atque venationum Veronae celebratarum mentionem fecerit, quas quidem in loco quopiam stabili institutas, in hoc quippe Amphitheatro, veri fit simile; unde minimum ante Adrianum illud exstitisse colligendum foret, Quicquid vero tandem de aetate sit, non magis expedita illorum iterum est sententia, qui vel ipsorum Imperatorum aliquem, vel Provinciae Praesidem Amphitheatri conditorem Veronensis allegant. Illud quidem qui faciunt, non attendunt partim, non fuisse aetate illa in Italia provinciarum Praesides aut civitatum rectores; partim vero Scriptorum, quibus sententiam suam firment, testimoniis se omnino destitui haud meminerunt; quorum ne unus quidem conditorem Caesarem dilaudavit, non omissurus profecto, si illorum munificentiae Amphitheatri sui originem debuissent Veronenses, quos proinde propriis illud secisse sumtibus consentaneum est. Ceterum frequentiorem huic civitati &spectaculorum &Amphitheatri usum fuisse tum multis aliis argumentis, tum vero Inscriptionibus praecipue tribus hodienum superantibus manifestum fit, quibus Gladiatorum, spectaculis istis cum laude defunctorum, meinoria cohonestatur. His vero dum explicandis occupatur celeberrimus Masseius, erudita digressione varias Gladiatorum classes, &arma, quibus decertare consueverunt, collustrat; qui &addit, ultimum ante barbarorum irruptionem A. C. CCCIV sub Romanorum Imperio in isto Amphitheatro munera publica exhibita fuisse. Insequenti tempore cum a Christianis spectaculorum usus sublatus fuisset, spectaculorum etiam loca &in his Amphitheatra quoque, neglecta fuerunt fere penitus. Interim media illa, quam vocamus, aetate, subinde tamen arenae Veronensis à Scriptoribus facta fuit commemoratio; quid quod saeculo decimo quarto legatur tam solicitam &maxime laudabilem antiqui hujus monumenti curam habuisse Senatus populusque Veronensis, ut de illo conservando quovis modo, &restituendo publicis sumtibus in integrum, si quid aut temporis aut barbarorum injuria laesum hinc inde fuisset, consilium ceperint non tantum, sed etiam exsequuti fuerint, variisque statutis saluberrimis caverint sedulo, ne quid caperet detrimenti in posterum adeo insigne atque vetustum patriae suae monumentum. Horum exemplum posteri imitati de conservando illo in hunc usque diem strenue cogitarunt, immo instituto A. MDCCXVI a. d.