Latin
Cap. XI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 307-2
Unproofread scanNot analysed yet
XX Novembris in hac arena publico torneamentorum ludo, cui ipse Autor noster actor interfuit, priscae celebritatis menioriam jucundissimo spectaculo refricuerunt. Et haec quidem de primi libri argumento, historia scilicet Amphitheatrorum, atque inter haec Veronensis, delibasse sufficiat. Progredimur nunc ad librum alterum, in quo de ipsa Architectura Amphitheatrorum, &imprimis illius, quod Veronae est, curiose atque luculenter disseritur, nec pauca afferuntur, superioribus vel ignorata vel neglecta. Et primo quidem Capite, nam brevitatis studio summam tantum dicemus) de variis Aimphitheatrorum delineationibus, quae adhuc sunt editae, Cl. Autor disquirit. Capite Ilagit de generaliori mensura Arenae, &Amphitheatri Romani, quod Coliseum vocatur, deque hujus exteriori facie, quippe multo melius conservata, quam in Amphitheatro Veronensi, quod interiores plerasque partes satis integras habet. Capite III primum arenae ambitum exponit. Capite IV de ornatu superiore ordinis Toscanici, ab Architectis parum adhuc observato tractat. Capite V de statuis, quas multi cum Ligorio ante columnas tertiae concamerationis nequicquam prodiderunt collocatas. Capite VI de Ichnographia inferiore, itemque de viis &ingressibus in aedificium. Capite VII de ipso campo Amphitheatri &de ratione introducendarum bestiarum. Capite VIII de Gradibus, Vomitoriis, Praecinctionibus, Scalis atque Cuneis. Capite IX de partibus interioribus atque magis absconditis primae, sive infimae concamerationis. Capite X de Ichnographia secundae concamerationis. Capite XI de viis interioribus, atque ambulacro sive porticu medio. Capite Xil de superioribus Amphitheatri partibus, quae non amplius supersunt. Capite XIII de ordine &distributione Spectatorum. Cap. XIV de Velario. Cap. XV de Ichnographia concamerationis subterraneae.