Latin
DE RE MEDICA DISSERTATIONES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 31-2
Unproofread scanNot analysed yet
lhil demandato sibi muneri convenientius esse censuit Cl. NAutor, quam si in eam potissimum Medicinae partem studium impenderet suum, quae prae ceteris manca, minusque ad certas artis regulas adhuc composita deprehenderetur. Quod de materia medica potissimum valere arbitratus, quatuor hisce Dissertationibus suam de eadem ulterius perficienda exposuit sententiam. Prima igitur Dissertatione varias, quibus tum veteres, tum recentiores Medici vires remediorum explorare jubent, vias ad examen revocare, atque multiplices, in quos inciderint, errores detegere &acerbius paulo perstringere placuit. Si primam hujus disciplinae originem curatius intuetur, nihil inde praeter fabulas, quarum Aegyptus maxime ferax fuerit, ad nos pervenisse, neque ante Hippocratis tempora aliquid lectu notatuque dignum reperiri queritur. Illum vero experimentorum difficultatem probe quidem agnovisse, &qua demum ratione instituenda sint, alios monuisse, ipsum tamen saepius in hoc lapsum, ut morbi ingenio perspecto, pauca admodum praecipiat remedia, contra eodem incerto minusque determinato ingentem remediorum farraginem minus provide obtrudat, id quod variis asserere laborat exemplis.