Latin
DE RE MEDICA DISSERTATIONES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 32
Unproofread scanNot analysed yet
Galenum in hoc multo gravius peccasse censet, unde Medicinae corruptorem appellare, atque Verulamii in philosophos Graecos dictum de eodem repetere non dubitat: habent illi, quod pucrorum proprium est; ut ad garriendum prompti, ad generandum vero sint inhabiles. Neque Arabes melius huic disciplinae consuluisse censet, quin novas potius ex arte sua Chemica, quae tum iratis diis salutaribus haberi coeperit unicum aut certe praecipuum labantis Medicinae fulcrum, addidisse corruptelas. Neque vero recensiorum, quibus vires medicaminum explorare studuerunt, approbat consilia. Sensus enim externos &inter eos praecipue gustum altis in subsidium vocatos, minus hic admittendos censet, cum nullus sensus inter nostros &morborum causas nexus intercedat multaeque occurrant plantae, quae, saporem si excipias, vix quicquam habeant commune, plurima quoque pharmaca maximam in corpus humanum vim habentia, quae inter mercurium cum antimonio nominasse sufficiat, parum aut planè non linguam naresve afficiant. Eadem censura dignos judicat, qui vires remediorum easdem cum syrupo violarum vel tartari sale, vel acidis miscendo spiritibus indagare satagunt, sic enim unam tantum alteramque corporum erui qualitatem, reliquis in obscuro latentibus; quod merito reprehendendum putat; neque pol (ait) quenquam credo artificem vel linguam, vel syrupum violarum, vel thermometron tanquam oracula ad artis suae subsidia conquirenda, consuluisse, praeter delirantem Medicum, qui rerum adeo infirmarum nixus testimonio medicamenta audet ingerere humano corpori, in quo agunt regnantque tot diversa solida &fluida. Quod cum alii adverterint, rectius se facturos putarunt, si ex remediorum cum sanguine ipso mistione eorum effecta colligerent. Neque tamen hi Cl. Autori satisfaciunt, vix enim eadem ratione succedere putat, sive medicamentum circumeunti adhuc sanguini injicias per venam sectam, sive per primas vias ad venas transmittas, ubi per longum illud iter tot diversi commisceantur succi, unde natura virtusque concreti minuatur, mutetur. Multo verò gravius errare, qui eadem experimenta cum sanguine ex vasis educto instituant, utpote cujus temperies, cessante motu intrinseco protinus immutetur, &in diversa, ex quibus componebatur veluti, elementa à toto penitus diverman einere luminime. MENSIS JANUARII A. MDCCXXIX. diversa secedat. Cum vero insuper humores nostri in omnibus ferme morbis plurimum differant ab iisdem in statu sano constitutis, vel inde potissimum dubium reddi experimentum, quod mutata liquoris indole, alius quoque medicamenti applicati effectus expectandus sit.