Latin
A COLLECTION OF SEVERAL PIECES OP
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 310
Unproofread scanNot analysed yet
Fundamentis studiorum in schola Redcastlensi positis concedebat A. 1687 in Collegium Glascoviense in Scotia situm, unde post absolutum tribus annis studiorum cursum in Acadeiniam Edinburgensem proficiscebatur, atque lauream philosophicam 2 Kal. Jul. meritus, ut ex addito hic diplomate magistratus Academici constat, ornatus quoque literis commendatitiis ejusdem magistratus, Hiberniam repetere in animo habebat. Sed mutato repente consilio in Angliam migravit, ibidemque semper in familia eorum, qui adversus Romanae ecclesiae placita protestantur, vixit, donec, ut cursum studiorum ductu Celeberr. Virorum Spanhemii atque Triglandii perficeret, Lugdunum Batavorum venit. Perspexerant ingenium ejus atque praeclaras animi dotes nonnulli ex principibus gentis Anglicanae, quibus ecclesiae hujus dogmata non penitus probantur, qui Tolandum ecclesiae olim admotum egregium causae suae praesidium ac decus fore sperantes sumtus studiorum liberaliter ipsi suppeditabant. Commercia igitur, ut ipse passim in literis ad familiares fatetur, arctissima cum illis, qui Non Conformistae vocantur, habuit, nec scriptis hanc in rem editis ab eorum partibus descivit, ut ex Tomo XXIII Bibliothecae Universalis Clerici perspici potest. Cum enim Daniel Williams ex dissentientium numero minister A. 1692 librum evulgasset sub titulo: Evangelii Veritas flabilita ac vindicata, ubi D. Crispi opiniones nonnullae ad examen revocantur; Tolandus librum cum controversiae illius historia ad Clericum mittebat, qui excerptum ex eodem cum literis Tolandi, quem divinarum literarum studiosum vocat, I. c. inserebat. Postquam per duos annos in Lugdunensi Academia diverterat, in Angliam reversus ingenium in novas opiniones proclive prodidit edita dissertatione, qua historiam de funesta AlAttilii Reguli Consulis Romani morte inter fabulas referre satagebat. Editis his quasi laborum suorum primitiis ad majoris momenti opus vertebatur, edito libro: Christianism non mysterious, probare suscipiens, in S.