Latin
A COLLECTION OF SEVERAL PIECES OP
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 309-2
Unproofread scanNot analysed yet
Tolandum ita plures, qui scripta ejus nunquam forte legerunt, ex sola molitionum ipsius sania, atque affectu suo in partes, quas secutus est, pro summo venerantur philosopho, atque inter discipulos ipsius reserri gloriae sibi ducunt, quos ducis hujus forte puderet, si de doctrina, vita, moribus ac scriptis hominis satis compertum haberent. Judicet Lector ipse ex hisce ingenii ipsius monumentis, quae passum latentia solers indagator ac enarratos scriptorum Tolandi diligenter conquisivit, atque collecta in lucem prodire jussit. Eo majorem eruditorum meretur gratiam, quod non passim occurrentia atque famosa Tolandi scripta duobus hisce Tomis exhibeat, sed inedita hactenus sere omnia, aut sumtibus Autoris impressa, atque inter amicos distributa. Gratam imprimis operam eruditis praestitit colligendo fide digna monumenta, ex quibus vita Tolandi uberior consui facile posset, cum ipse labore hoc scribendi elogium viri, cujus nomen in Anglia exosum maxime est, defungi noluerit, licet oblata occasione crimina quaedam Tolando objecta excuset aut deprecetur, iis quidem argumentis, quae sacri ordinis viris vix probabuntur, Facile interea sagax lector ex hisce Commentariis perspiciet, Tolandum non omnium criminum, quorum ab adversariis saepe ublice accusatus fuit, reum esse, nec vero omnem culpam petulantioris in res sacras animi, ac vitae liberioris ab ipso posse removeri. Optime expresserunt ejus imaginem Lockius atque Molineusius, viri docti ac candidi, ingenium ipsi non denegantes, sed saepe de licentia linguae ejus atque perverso sectam, cujus caput foret, condendi studio conquesti. Natus erat hic Tolandus in horealis peninsulae Hiberniae isthmo, in quo urbs Londinoderiensis exstructa est. Sacro baptismo initiatus Jani Junii nomen accepit, quo deinde in schola, quam frequentabat, quotidie ipsum ad publicas lectiones vocatum fuisse, multi adhuc recordantur. Sed cum condiscipuli illud in ludibrium verterent, suasu magistri scholae nomen Johannis adoptabat, quod deinde per omnem vitam retinuit. Sunt qui Sacerdotem ex Pontificiorum castris parentem ei fuisse affirmant, nec veriti sunt Abbas Tilladet atque Huetias publice propterea ipsi insultare. Id cum iniquum valde Autori Commentarii hujus videatur, eo, quod filio parentum culpam exprobrare haud deceat, licet rem nec affirmare nec negare penitus ausit, sperat tamen, se allato testimonio Monachorum Franciscanorum Hibernorum Conventus Sacri, qui Pragae est, effecturum, ne quis ex Clero Romano illud imposterum Tolando objecturus sit. Isto enim, quod integrum hic adducitur, testantur Rever. Patrum illorum Superiores ac Professores, &nomina sua singuli subscribentes confirmant: Tolandum ortum esse ex honesta, nobili &antiquissima familia, quae per plura saecula, ut regni historia monstrat, in Hibernia perduravit.