Latin
HORAE SUBSECIVAE MARBURGENSES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 323
Unproofread scanNot analysed yet
Uaenam Cel. Autor circa Philosophiam universam moliaOtur, in Actis Anni superioris p. 456 monuimus, scilicet quod eam &certam, &utilem efficere studeat. Ut utilitas evidentius pateret, in his Horis Subsecivis in posterum continuandis speciminibus luculentis docere constituit, quomodo Philosophia ad publicam privatamque utilitatem aptari debeat. Cum hoc institutum Autore Viro Perillustr. L. B. a Dalwigk, Serenissimi Hassiae Landgravii Consiliario Intimo &Camerae Praeside, potissimum aggressus sit, quem Patronum prorsus singularem veneratur; ejus quoque nomini has horas sacras esse voluit Enimvero ne ex sua, quam quis habet, de philosophia notione judicans ausum temerarium judicet, quod impossibile ipsi videatur, ut philosophia ad vitam &Remp. bene ac prudenter agendam aliquam afferat utilitatem; Autor primo loco habitum philosophiae ac publicam privatamque utilitatem aptae delineat. Cum omnis cognitionis acquisitae usus in negotiis vitae ad applicationem definitionum &propositionum redeat, probationum vero non alius sit usus, quam ut assensus judiciis discursivis praebendus eliciatur, atque adeo earum in applicatione propositionum nullus prorsus deprehendatur; in philosophia ad publicam privatamque utilitatem apta tradendas esse ait definitiones ac propositiones, quales ad casus obvios applicare licet, quibus tanquam propositione maore utantur in Syllogismo practico de re aliqua obvia, ex eo, quod in eadem perspicimus, aut de eadem tanquam certum sumimus, illaturi quod observare non licet aut in assumto non continetur; definitiones autem esse debere exactas &probationes propositionum sufficientes, quemadmodum in Opere Logico docuit, ne judicia pragmatica in casu singulari inde elicita fallant. Philosophiam igitur tum demum ad vitam utilem agnoscit, si in ea proilent definitiones accuratae generum atque specierum, per quas res obviae ad sua genera suasque species reducantur, iisdemque jungantur propositiones determinatae, in quibus notio subjecti nec plura continet, nec pauciora, quam quae ad determinandum praedicatum requiruntur, seu, quod eodem recidit, singulis generibus singulisque speciebus sua tribuantur praedicata, tum quae iisdem absolute conveniunt aut vi solius definitionis, tum quae sub data demum conditione, aut sub determinationibus definitioni superaddendis tribui possunt. Talem Cel.