Latin
HORAE SUBSECIVAE MARBURGENSES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 324
Unproofread scanNot analysed yet
Autor ut efficiat, omnem movet lapidem atque adeo se diversum prorsus moliri ostendit ab eo, quod Leibnitio propositum fuerat, nodos difficiles, qui omni aevo vel excelsa ingenia confuderant, de Commercio inter mentem &corpus atque primis rerum principiis solvere conanti. Ad utilitatem se philosophari fatetur, non ad pompam, adeoque illam non metitur sola lublimitate, etsi non neget, utilia quaerentibus subinde haud vulgari acumine opus esse ad communia pervidenda, ut utilia fiant, &in re obvia inexpectatam quandam profunditatem sese offerre, si ad ulteriora inde proficere studuerint. Quamobrem cum philosophia ad vitam utilis reddi possit, etiamsi nodi isti, quos modo commemoravimus, difficiles non solvantur; in iis solvendis quemlibet abundare jubet suo sensu, nec quippiam adversi inde metuit philosophiae suae. Ceterum ut hujus quoque Theoriae de habitu philosophiae ad publicam privatamque utilitatem aptae appareat usus evidenter commonstrat, quomodo eadem utendum sit tanquam lapide lydio cum discendorum, tum docentium: id quod non uno nomine in publicam privatamque utilitatem redundat. Ad publicam privatamque utilitatem Facultates inprimis, quas vocant, superiores destinantur. Cum adeo philosophia ad eandem apta deprehendatur, si praeter immediatum sui usum, quem ab illis expectare minime licet, his etiam serviat; ideo Nostro quoque propositum est in his Horis subsecivis sua philosophiae principia transferre ad usum in Facultatibus Superioribus. Logicae igitur suae usum in eruendis notionibus distinctis ostensurus, ubi in Corpore Juris non traduntur definitiones, quae satisfaciunt, exempli loco sumit definitiones Juris Naturae, Gentium &Civilis, quae leguntur l. 15. 3 &l. 6 ff de Just. &jure.