Latin
DE RE MEDICA DISSERTATIONES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 34
Unproofread scanNot analysed yet
inhiant, studium, ob oculos poneret, rarius in humoribus, in quorum emendatione tantopere desudant, latere, sed in solidis potius partibus vitium quaerendum esse, tertia, &quarta dissertatione uberius deducit. Namque biuos solum fingi posse casus peculiares, in quibus humores absque solidarum partium concursu possint corrumpi, si scil. vitium vel ab aliqua partium, quibus ipse liquor constat, pravitate, vel ab aliqua malignitate extrinsecus advertente dependeat. Priori casu, ejusmodi emendationem locum vix invenire, cum omnes omnino humores eodem nutriantur pabulo, neque a se invicem sint discrepantes, nisi diversa, tubulorum secementium structura. In altero casu multo adhuc difficiliorem fore putat vitiosi liquoris cujusdam emendationem. Etsi enim consset acido aut alcalico, vel sulphureo quodam mias mate extrinsecus illabente malignitatem humoribus esse communicatam. Deinde cognitum sit antidotum, quo vitium id exterminetur, quodve, ut ipsum cetera non mutat sic ab alio nullo mutetur, nisi solo humore vitioso, datis tamen &concessis sic omnibus dubium adhuc superesse, an non ex pugna liquorem inter vitiosum &antidoton tertium quoddam aeque corpori noxium emergere possit. Hinc aliam ingressus viam omnes morbos a solidarum partium labe quâdam deducendos, nullam vero existere solidarum partium corruptionem, quae non una secum trahat liquorum circumactorum in deterius mutationem; liquidorum demum vitia, restitutis primum solidis, protinus emendari fundamenti loco ponit. Atque speciminis loco illum examini subjicit morbum, quo nullus omnium sui soli coelique homines frequentius graviusque angat, cui a causa efficiente adhaesit nomen frigoris, ubi neque Sanctorii admittit observationem, qui a cohibita vi frigoris occulta perspiratione phaenomena deducit, multo minus Keilio assentitur, qui ex frigore per poros introM aut reperuere etiam u MENSIS JANUARIIA. MDCCXXIX.