Latin
DE RE MEDICA DISSERTATIONES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 35
Unproofread scanNot analysed yet
intromiti auram aliquam malignam, qua corporis liquores cosgulentur, statuit. Scilicet cum in confesso sit, eam inter varia corporis vascula symmetriam intercedere, ut singuli rami ita suis respondeant truncis, ut nulli eorum possint diminui sine manifesto sociorum detrimento, vasa vero superficiem cutis lambentia a frigore siningantur contrahanturque, ibique plus solito affluenti resistatur sanguini, necessario internos liberosque ramos majori impetu concuti fortiusque urgeri omnem liquidorum vim vasa versus secernentia, undè catarrhi, frequentes frigoris effectus, dependeant. Quod ut uberius declaret, ad Loweri experimentum provocat, qui venas jugulares arctius in caue ligaverat, unde post aliquot horas partes omnes supra ligaturam intumuerint, lacrymae copiosae fluxerint, plurimaque saliva ex ore promanaverit non aliter, quam si Mercurio assumto fluxus ille conciliaretur. Quo experimento evinci putat, secretiones, si sanguis consueto itinere per vasa prohibetur, plurimum augeri in glandulis immuuibus. His positis fundamentis phaenomena quibus vis catarrhis ac rheumatismis familiaria inde deducit, quibus tamen uberius recensendis jam non immoramur, sed ad ipsum autorem cupidos lectores ablegamus. In eodem argumento quarta dissertatione strenue pergit, atque plures ventriculi imprimis primarumque viarum morbos utplurimum a pravis humoribus ibidem stagnantibus derivatos ex retardato alibi sanguinis circulo ejusque majori versus has partes nisu &hinc orta majori earum distensione pendere ostendit. Imprimis obscuros cetera &miris symptomatibus incedentes morbos, malum hypochondriacum, hystericam ve passionem &sic dictam veteribus melancholiam flatulentam ab atra bile in liesse hepateque secreta deductam ex hac praeternaturali partium solidarum intentione multo commodius deduci, exemplis lectu non indignis evincit. Plurimum autem hisce malis obnoxios esse eos, in quibus fibrae, muco ceteroquin secundum naturam oblinitae, eodem destituantur, utpote cujus absentia tantum inserre valeat dolorem, quantum vix a stimulo acerrimo expectaveris, unde contingat, ut debiles, in quibus semper pauca ejus muci quantitas deprehenditur, saepius cardiae afficiantur dolore. Quibus argumentis inductus, Medicis autor est, ne solum intenti, agas,